Capitulum 4
Capitulum 4
Quadruplex error circa peccatum originale
POssunt in genere quatuor errores notari circa A peccatum originale, quorum duo priores asserti fuerunt a Pelagianis originale peccatum aperte negantibus; duo posteriores ab aliis, qui nomine quidem tenus peccatum originale confitentur, re autem ipsa negare videntur.
Primus est Pelagii, docentis Adae peccatum ipsi soli nocuisse, posteros autem ejus neque peccatum neque mortem ex eo nascendo contraxisse; sed tales nasci, qualem & illum a Deo creatum dicunt; nimirum peccati quidem expertes, morituros autem omnes, non peccati merito, sed necessitate naturae Hunc bipertitum errorem refellunt imprimis omnia quae supra producta sunt ad probandum, nasci unumquemque cum peccato. Deinde & ea quae dicta sunt circa distinct. 19. ad probandum, mortem esse peccati poenam, & non ad naturae constitutionem pertinere; quale est illud ex cap. 1. Conc. Milevitani, ubi anathema ei dicitur, qui dixerit, primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, non peccati merito, sed necessitate naturae.
Ab hoc errore, tanquam Scripturis sacris eyidenter adversante, sectatores quidam Pelagii nonnihil recedentes, alium errorem huic proximum commenti sunt, docentes mortem quidem cum aliis poenalitatibus per unius hominis praevaricationem transisse in universum genus humanum, non autem peccatum ipsum. Sed & hunc errorem evertunt, quae supra de peccato originali diximus; & illud imprimis, quod Apostolus Rom. 5. inter peccatum & mortem distinguens, utrumque dicit per unum hominem in mundum intrasse. Proprie autem damnatus est hic error a Patribus Arausicani Concilii can. 2. his verbis: Si quis soli Adae praevaricationem suam, & non ejus propagini asserit nocuisse, aut certe martem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem & peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur; injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti; Per unum hominem, &c. Eundem errorem etiam ante illius Concilii tempora refutavit Augustinus, ut patet ex lib. 4. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 4. & post eum Prosper libro contra Collatorem capite 20. & Fulgentius libro de incarnatione Christi capite decimoquarto. Atque hi authores, praeter Scripturae authoritatem, urgent eandem cum Arausicano Concilio rationem; quod videlicet injustum sit, ut in parvulos mors aliaeque poenae transeant sine peccato.
Tertius error est eorum, qui ita se existimant tueri posse peccati originalis veritatem, si ex primi parentis transgressione non culpam aliquam dicant in posteros transire, sed reatum duntaxat poenae, quem peccati originalis nomine significatum volunt, idque tropico sermone, quo effectus sibi sumit nomen causae. Hic error a praecedenti solis verbis diversus est. Proprio enim sermone revera tollit originale peccatum.
Quartus est eorum, qui agnoscunt quidem peccatum originale & fatentur esse proprii nominis peccatum, sed negant parvulis esse internum; utpote quod reipsa non aliud esse doceant, quam primi hominis actuale peccatum. Sed & haec opinio a tota posteritate Adae non obscure aufert peccatum, sicut sanctis revera justitiam adimunt, qui eam docent duntaxat externam esse.
On this page