Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Non modo poenam, verum etiam culpam transire in posteros

§. 5. Non modo poenam, verum etiam culpam transire in posteros.

peccatum esse, & unumquemque hominem nasci in ea corruptione, quae non poenae tantum, sed & culpae rationem habeat, satis convincunt ea Scripturae loca, quae ad astruendum peccatum originale supra produximus; praecipue vero haec quatuor. Rom. 5. ubi peccatum a peccati poena manifeste distinguitur, & omnes homines in Adam peccasse dicuntur, & per ejus inobedientiam constituti peccatores; ubi etiam peccatum gratiae & justitiae per Christum accipiendae opponitur. Item Psal. 50. ubi Propheta non miseriae, sed malitiae & iniquitati subjectum se ex nativitate deplorat, & Psalm. 57. ubi non miseriam quorundam, sed malitiam increpat, qui ab utero materno peccatores extiterint. Item Job 14. & 25. ubi immundum non ob miseriam, sed peccati sordes hominem nasci pronunciat. Quod & caetera loca diligentius considerata satis declarant.

His adjiciendae sunt & illae Scripturae, quae negant Deum cuiquam inferre poenam, in quo peccatum non praecesserit, ut Ezechiel. 18. & Jerem. 31. ubi eorum sermo reprehenditur, qui dicebant: Patres comederunt uvam acerbam, &o dentes filiorum obstupescunt. Respondet enim Dominus futurum, ut ultra haec parabola non sumatur proverbii loco; videlicet praenuncians tempora novi testamenti, quando omnes agnoscant poenam non sine peccato transiisse ex uno homine in totum genus humanum. Unde & ibidem addit: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Qua Scriptura utuntur Patres Arausicani Concilii can. 1. ut doceant per offensam praevaricationis Adae, non solum corpus corruptioni factum obnoxium, sed & animi laesam esse libertatem. Similis Scripturae locus est. Sap. 12. Ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute, id est, alienum est a tua justitia innocentem condemnare. Quae est vera & germana illius loci lectio. Male enim & contrario prorsus ? sensu in quibusdam codicibus legitur: Condemnas & exterum aestimas.

Quae porro sit Patrum de hac re sententia; nemini dubium esse potest legenti scripta eorum, qui contra Pelagium de peccato originali disseruerunt, ut Augustini, Fulgentii, Leonis, Prosperi & aliorum. Nam August. lib. 4. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 4. ad Pelagianam haeresim refert eorum sententiam, qui solam mortem ad nos transiisse per Adam dicunt. Sed & alibi locis prope innumeris ita docet hominem peccato obnoxium nasci, ut pecca ti non poenam, sed culpam se intelligere manifeste significet; quemadmodum plenius patebit, cum ad propriam peccati originalis rationem explicandam veniemus. Fulgentius quoque libro de incarnatione Christi capite 14. & 15. ex proposito dictum errorem refellit, quem & Maxentius Fulgentio coaetaneus damnavit in libello fidei suae cap. 19. & Prosper contra Collatorem cap. 20. eam opinionem impietatis accusat. Quid autem Leo Papa de eadem re senserit, perspicuum est ex can. 1. & 2. Concilii Arausicani, in quibus dictus eorum error manifeste damnatur. Cujus synodi decreta a Leone collecta, & ad episcopos in ea congregatos transmissa fuerunt, ut eorum manibus subscripta, caeteris observanda proponerentur; ut patet ex praefatione Concilii. Quin & synodus Tridentina primum & secundum canonem sess. 5. ex verbis primi & secundi canonis Arausicani Concilii contexuit, eandemque doctrinam iisdem pene verbis confirmavit.

Quod autem ad posterioris aetatis doctores attinet, non dubia est Anselmi sententia, qui lib. de conceptu virginis cap. 22. & 23. affirmat, parvulos non propter peccatum Adae, sed propter suum ac proprium peccatum damnari. Inter Scholasticos autem sanctus Thomas quaest. 2. in hac dist. dicit eam opinionem, quae poenam in parvulis ponit sine culpa, nomine quidem tenus agnoscere peccatum originale, at reipsa negare. Cui consentit Albertus Magnus parte 2. summae suae tract. 107. membro 1. Sed omnium apertissime &, ut apparet, optime, hoc argumentum tractasse videtur B. Bona ventura quaest. 2. in praesentem dist. ubi late ostendit, primum quidem corruptionem humanae naturae ortam, non ex suae conditionis primordio, sed ex peccati merito; deinde naturam humanam merito primae transgressionis corruptam esse, non poenaliter tantum, sed & culpabiliter, ut ipse loquitur, ac vituperabiliter: adeo ut fateatur peccatum originale etiam singulis, qui cum eo nascuntur, merito imputari in peccatum. Eamque doctrinam ita asserit, ut subinde repetat, de ea non esse dubitandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5