Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Ejusdem Doctrinae per rationes confirmatio

§. 6. Ejusdem Doctrinae per rationes confirmatio.

QUamvis authoritas sola sufficere debeat ad dicti dogmatis confirmationem, & erroris contrarii confutationem; pro majori tamen evidentia rationes aliquot idem suadentes adjiciendae sunt; quae in hac materia tantum habent momenti, ut dicat B. Bonaventura loco citato, Catholicis doctoribus non solum fidei, sed etiam rationum evidentia certam hanc doctrinam apparere.

Prima ratio sumpta est ex poena futuri saeculi, quae pro peccato originali infligitur, id est, carentia divinae visionis. Nullus enim aeterno bono ad quod factus est, privari debet, nisi in se habeat per quod indignus sit aspectu divino; id autem non est nisi culpa. Hanc rationem indicat Augustinus libro 5. contra Julianum cap. 1. affirmans grandem esse poenam parvulo, quod excludatur a regno, quae e justo Deo nisi ob culpam ejus non infligatur. Simi¬ lia sunt libro sexto contra Julianum capite 4.

Secunda ratio sumitur ex erubescentia. Nemo enim recte erubescit de passionibus quas habet a natura, nisi propter adjunctam aliquam culpam. Nam in operibus Dei nihil est pudendum. Cum igitur in membris humanis, eorumque motu sit aliquid pudendum, manifestum est, iis conjungi aliquid, quod natura sua sit culpabile. Indicat hanc rationem Augustinus libro de peccato originali cap. 34. & libro 3. contra Julianum cap. 10. & libro 4. cap. 16.

Tertia ratio sumitur ex dominatu concupiscentiae. Sicut enim tunc anima hominis ordinata est, quando ratio subjicitur Deo, & sensualitas rationi; ita necesse est tunc eam inordinatam, & ut loquitur Bonaventura, perversam esse, quando vel sensualitas non subjicitur rationi, vel ratio non paret DeoHaec quoque ratio ex variis Augustini locis desumpta est.

Quarta ratio nititur justitiae divinae, quae non infert poenam ei in quo nulla praecesserit culpa. Quam rationem aperte allegant Patres Concilii Arausicani, August. lib. 4. contra duas epist. Pelagianorum cap. 4. & aliis aliquot locis. Item Prosper, Fulgentius & Anselmus locis supra citatis. Et inter Scholasticos S. Thomas, S. Bona ventura, & Albertus Magnus, quorum etiam loca supra annotavimus.

Huic rationi si objicias, Christum qui fuit agnus sine macula, poenas subiisse sine culpa. Primum respondemus, ad primam naturae institutionem hoc pertinere, ut nemo poenis & miseriis subjiciatur, in quo non aliquod peccatum praecesserit; hoc autem, ut Christus plane innocens & immaculatus pateretur, factum esse praeter & supra primam naturae institutionem; idque peculiari Dei consilio, ad redimendum per ejus mortem genus humanum a poena mortis aeternae, quae juxta primam institutionem ei propter primi parentis praevaricationem debebatur. Deinde Christo non invito, sed volenti poenas inflictas esse; parvulis autem ex Adamo nascentibus invitis infligi. Postremo, Deum ad redimendum genus humanum, non elegisse aliquem diversae naturae, sed seipsum pro peccatis hominum tradidisse in mortem; injustitiam autem proprie non esse cujusquam in semet ipsum, sed in alterum.

Quinta ratio connexa superiori sumitur ex praerogativa Christi, quae est pati poenam sine merito poenae, quod de uno solo mediatore Christo Catholica fides novit, ut ait Augustin. lib. 4. contra duas epist. Pelagianorum cap. 4. Qui etiam cap. 2. ejusdem lib. dicit hanc opinionem animae Christi coaequare omnes animas parvulorum. Eandem rationem videre est apud Anselmum lib. de conceptu virginali cap. 3.

Supra dictis possunt & aliae rationes addi ad probandum peculiariter, quod originale vitium in parvulis sit peccatum proprii nominis; velut quod illi respondeat poena proprie dicta, tam in hoc saeculo, quam in futuro, quemadmodum annotavit Beda in Cantica contra Julianum cap. 6. Item, quod eadem definitione peccatum actuale & originale complexus sit Augustinus q 2. ad Simplicianum; cum alioqui aequivocorum nominum non sit eadem ratio communis. Denique, quod sicut lex naturae in parvulo latens & in adulto se exerens, est eadem numero atque ejusdem rationis; ita vitium illud naturae, quod latet in parvulo, idem est ejusdemque rationis cum eo, quod in adulto se tandem exerit, & prava desideria producit. Sicut ergo istud, ita & illud proprie peccatum est. His adde quod Patres Concilii Trid. sess. 5. can. 5. fatentur, & docent peccatum originale, quod baptismo tollitur, veram & propriam peccati rationem habere.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6