Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Peccatum originale parvulis internum esse et cuique proprium

§. 7. Peccatum originale parvulis internum esse & cuique proprium.

QUaecunque probant in parvulos non poenam tantum transire, sed & culpam, eadem fere omnia valent ad probandum peccatum originale parvulis internum esse, & non tantum peccatores eos dici ab actuali transgressione primi parentis. Scripturae enim ipsis nascentibus peccatum, iniquitatem, immunditiam tribuunt velut inhaerentem; ob quam iidem ipsi merito culpentur, & a facie Dei projiciantur, cum actualis illa transgressio primi parentis jam olim transierit; atque adeo etiam in authore suo per poenitentiam remissa sit & expiata. Itaque si non essent peccatores nisi ab illo primo peccato, essent peccatores a peccato, quod non est neque actu neque reatu, quia plene remissum.

Praeterea, teste Apostolo Rom. 5. sic peccatum sicut & mors in omnes homines pertransiit; sicut ergo mors unicuique propria accidit, ita peccatum unicuique proprium inest. Quod & de aliis poenis similiter assumi potest. Rursum eodem loco docet Apostolus, sic per unius inobedientiam multos constitutos peccatores, sicut per unius obeditionem justi constituuntur multi. Cum ergo inter Catholicos constet, his qui in Christo regenerantur, internam inhaerere justitiam singulis propriam, quemadmodum sess. 6. cap. 7. & Can. 10. & 11. Concilii Trident. definitum est; constare etiam debet, iis qui nascuntur ex Adam, propriam & internam injustitiam inesse. Quo argumento utitur Augustinus lib. I. de peccatorum meritis cap. 9. & 10. docens ex eo, quod Christus dat fidelibus occultissimam sui spiritus gratiam, quam latenter infundit & parvulis, etiam Adam occulta tabe carnalis concupiscentiae tabificasse1 in se omnes de sua stirpe venientes.

Aliud argumentum sumitur ex Rom. 9. ubi de Jacob & Esau dicitur, eos nondum quicquam boni aut mali egisse, quando matri eorum dictum est: Major serviet minori. Quare illud Rom. 5. in quo omnos peccaverunt, non potest de actuali peccato primi hominis intelligi. Sic enim jam olim aliquid mali egissent.

Item ex baptismi effectu redarguitur hoc commentum. Non enim solum adultis, sed & parvulis vere peccatum remittitur in baptismo. Quibus cum non remittatur peccatum primi parentis, cujus ille jam olim veniam consecutus est, consequens est, ad proprium peccatum remitti.

Denique ex Synodo Trid. praeter illud de justitia interna, cujus modo meminimus, duo alia argumenta peti possunt contra hanc doctrinam ponentium originale peccatum extra parvulos. Prius est ex sess. 5. can. 3. ubi definitur, peccatum Adae quod origine unum est, & propagatione transfusum in omnes homines, inesse unicuique proprium. Posterius ex ejusdem sess. Can. 5. ubi dicitur, in renatis Deum nihil odisse. Ex quo evidenter colligitur, nondum renatis inesse aliquid quod oderit Deus. Atque haec Concilii sententia evertit fundamentum eorum, qui parvulo negant peccatum esse internum. Aiunt enim nihil inesse parvulo, nisi quod in eo Deus condidit; quod verum esse non potest, si in parvulo, juxta Patrum sententiam, aliquid odcrit Deus cum Scriptura teste Sap. 11. Deus nihil oderit eorum quae fecit. Et sane idem sui erroris fundamentum statuorat olim Pelagius, & discipulus ejus Cclestius, ut patet ex Augustino lib. de peccato originali cap. 6. & 13. Quo loco haec Pelagii verba ab Augustino referuntur: Omne bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis. Capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur; & ut sine virtute, ita & sine vitio procreamur, atque ante actionem propriae voluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit. Sed hoc errore, quemadmodum ibidem Augustinus docet, plane evertitur fides Catholica de peccato originali.

Porro plenior dictae opinionis refutatio petenda est ex iis, quae de propria peccati originalis ratione dicenda restant.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7