Capitulum 8
Capitulum 8
Non solos actus coram Deo laudabiles aut vituperabiles esse
ALterum fundamentum eorum qui parvulis internum esse peccatum originale negant, istud est. Quia, inquiunt, nullum est peccatum proprie dictum, quod non sit actus voluntarius contra legem Dei. Sed & hoc fundamento usus est olim Pelagius ad tollendum originale peccatum, quemadmodum patet ex verbis ejus paulo ante recitatis, & plenius ex Augustini contra eundem disputatione, qua fundamentum illud evertit. Quod autem non solus actus voluntatis, sed & habitus, & si quid aliud in voluntate est habitui simile, laudem ac vituperium mereatur, multipliciter ostendi potest.
Primum; quia actiones tam vitiorum quam virtutum per se ex habitibus oriuntur; quare cum per illas homo laude ac vituperio dignus sit, sequitur ut & per istos merito laudabilis aut vituperabilis censeatur.
Secundo; quia parvuli baptizati, propter justitiam infusam, quae non actus sed habitus est, digni sunt vita aeterna; unde nec absurdum videri debet, parvulos non baptizatos, propter peccatum originaliter contractum; licet non sit actus voluntatis, dignos esse damnatione aeterna.
Tertio; quia homo malus cessans ab actione vel per somnum, vel alio modo, habet in se aliquid propter quod vituperetur, & supplicio dignus habeatur.
Quarto; quia Scriptura non tantum propter actus, sed & propter habitus pravos homini comminatur exclusionem a regno caelorum; ut 1. Corinth. 6. ubi dicitur, quod neque avari, neque ebriosi, neque rapaces (quae habituum non actuum nomina sunt) regnum Dei possi lebunt.
Quinto; quod eadem Scriptura non tantum propter actus bonos, sed & propter habitus promittat homini regnum caelorum, ut Matth. 5. dicuntur beati pauperes spiritu, mites, misericordes, pacifici, &c. quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ubi tamen meminisse oportet, eos virtutum habitus intelligi, quos supra dist. 27. diximus Christianis proprios esse, & a philosophicis habitibus distinximus.
Sexto; ex eo quod Augustinus dicit lib. de perfect. just. capite 2. avaritiam vitium esse, id est, qualitatem secundum quam malus est animus, etiam tunc quando nihil agit unde rapinae vel avaritiae serviat. Et libro 2. contra Julianum capite 5. ubi manifeste asserit, quod non actus tantum, sed & habitus hominem reum faciat, sitque justi supplicii meritum. Apertissime vero libro de dono cenjugali capite 21. ubi sic ait: Sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, & in foanne qui passus non est; sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, & in Abraham qui filios generavit. Sed continentiam Joannes in opere, Abraham in solo habitu habebat. Haec ille. Quamvis igitur apud homines, qui ea sola vident quae foris apparent, praemium non habeat habitus bonus in mente latens; neque supplicium recipiat fabitus malus, sed solae externae actiones, vel bonae vel malae; apud Deum tamen, qui corda intuetur, sicut actiones internae, ita & habitus, qui sunt velut continui quidam actus interni, tributionem accipiunt.
On this page