Capitulum 9
Capitulum 9
Utrum concupiscentia sit peccatum originale, an justitiae privatio
QUaerendum nunc, quid sit quod in homine recens genito vere ac proprie peccatum vocetur. Qua de re diversorum diversae fuerunt sententiae. Quidam enim ipsam actualem primi hominis transgressionem, dixerunt esse in unoquoque nascentium peccatum originale. Sed hanc opinionem supra refutavimus, quam & Magister in textu ut erroneam rejicit. Praeter hanc igitur sunt duae aliae celebres sententiae. Alii enim peccatum originale esse volunt privationem, seu carentiam justitiae originalis. Alii concupiscentiam nobis innatam. Prioris sententiae author est Anselmus lib. de conceptu virginis cap. 2. 3. 26. & 27. Quam multi post eum amplectuntur. Posteriorem tradit Magister hac dist. §. G. secutus Augustinum, qui variis locis peccatum originale concupiscentiam vocat, & remitti eam dicit in baptismo, ut lib. 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 23. 24. & 25. & lib. 2. cap. 34. & lib. 2. contra Julianum cap. 3. 5. 9. 10. & lib. 5. cap. 3. & lib. 6. cap. 6. 7. & 8. lib. 1. de peccatorum meritis cap. 9. 10, & 29. & lib. 2. c. 4. & serm. 12. de verbis Apostoii, & in Psal. 57. & lib. 1. retractationum cap. 15.
Hujus porro sententiae testimonium non obscurum peti potest ex sacris literis, quae fere quoties peccatum origmale nobis insinuant; non privationem, sed positivum aliquid nominant; nimirum tale vitium, quo homo concupiscit adversus spiritum, id est, per quod homo ad malum pronus & divinae legi contrarius sit, ut Rom. 6. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentus ejus. Quae verba significant, concupiscentiam quandam habitualem esse in homine, cujus proprii actus sint concupiscentiae actuales. Atqui malum illud habituale Apostolus peccatum appellat. Item cap. 7. Peccatum non cognovi, nisi per legem. Et exponens quod peccatum intelligat, addit: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces. Ac rursum eandem concupiscentiam peccatum nominans subjicit: Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, id est, omne genus pravorum desideriorum, tanquam proprios suos actus. Quod & sequentia declarant, ubi dicit, peccatum sine lege mortuum, accepta lege revixisse; quia nimirum concupiscentia occasione legis, si desit gratia Christi, magis in homine inardescit.
Notandum praeterea, quod Scripturae peccatum originale subinde nobis insinuant sub nomine actus alicujus, aut certe per opera tanquam effectus ejus ipsum designant, ut Job. 7. Quare me posuisti contrarium tibi, & factus sum mihi metipsi gravis? Rom. 8. Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt. Gal. 5. Caro concupiscit adversus spiritum. Et rursum, Manifesta sunt opera carnis, &c. Et illud paulo ante citatum Rom. 7. Peccatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Ex quibus omnibus apparet, quod etsi negandum non sit, peccatum originale esse carentiam justitiae seu rectitudinis, quae unicuique nascenti inesse debeat; plenius tamen ejus rationem exprimi nomine concupiscentiae, quam privationis. Nam privationis proprie non sunt actus aliqui, quos tamen Scriptura passim peccato originali tribuit. Sicut ergo, exempli causa, propriam rationem superbiae melius declarat qui superbiam definit inordinatum propriae excellentiae appetitum, quam quidicit, eam esse privationem humilitatis; ita plenius explicabitur ratio peccati originalis, si dicatur, esse vitium quo homo concupiscit ea quae lege Dei prohibentur, quod vitium caro vocatur ab Apostolo; quam si sola nominetur originalis justitiae privatio.
Idem & ratione doceri pot est. Nemo enim avertit se a bono quopiam, nisi ductus cupiditate ac desiderio alterius boni, quod cum priore non consistit. Ita enim tam Angelus quam homo, propriam excellentiam plus quam oportuit appetentes, a Deo recesserunt. Quod ergo in actibus veritatem habet, idem & in vitio habituali ex prima hominis transgressione contracto conformiter intelligendum est. Ideo enim nascimur aversi a bono incommutabili; quia nascimur curvi inclinati ad bona commutabilia. Quod congenitum nobis vitium concupiscentiam vocamus.
Porro utrumque malum tam aversionis quam conversionis, uno loco nobis insinuavit Apostolus, quando Rom. 3. describens corruptionem in universum genus humanum ex Adae peccato transfusam, & docent omnes omnino homines sub peccato esse, primum allegat illud: Quia non est justus quisquam; non est intelligens, non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quae verba aversionem hominis a Deo, & justitiae privationem significant. Deinde addit ea quibus exprimuntur actus ab interna & latente concupiscentia procedentes, cum ait: Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, & quae sequuntur.
Sic & Augustinus una definitione comprchendens simul & originale & actuale peccatum, omne ejusmodi dicit esse aversionem a bono praestantiori, & conversionem ad minus bonum, q. 2. ad Simplicianum.
Quamvis autem Patres Tridentini Concilii definire noluerint, in utro potius constituenda sit propria ratio peccati originalis; utrum in privatione justitiae an in concupiscentia; per hoc tamen quod docent concupiscentiam in renatis non esse peccatum, Sess. 5. Can. 5. satis videntur significasse, eam esse peccatum in non renatis; idque bonum est argumentum a contrario sensu. Nam ibidem similiter dicitur, quod in renatis nihil Deus odit. Unde bene sequitur ex mente Concilii; ergo in non renatis aliquid odit. Ita sequitur ex ejusdem mente, concupiscentia in renatis non est peccatum; ergo in non renatis est peccatum.
On this page