Capitulum 10
Capitulum 10
Quid nomine concupiscentiae intelligendum sit
COncupiscentia, quam diximus esse ipsum originale peccatum, & quam Scriptura pluribus locis ut malam & vitiosam insectatur; neque est appetitus in genere, ut rationalem simul & sensitivum appetitum complectitur, neque sensitivus appetitus, neque is qui peculiariter concupiscibilis vocatur, neque omnino naturalis aliqua facultas, aut conditio humanae naturae. Haec enim & in Adam fuerunt ab initio creationis, & a Christo una cum veritate humanae naturae assumpta sunt. Sed est vitium naturae, quod per peccatum in natuiam subintravit, eamque culpabiliter infecit.
Versatur autem circa omnia ea, quae male & inordinate ab homine expeti possunt. Unde cum dixisset Apostolus Gal. 5. carnem concupiscere adversus spiritum, ut ostenderet quam late pateat carnis contra spiritum concupiscentia, subjecit catalogum aliquod operum carnis, inquiens: Manifesta sunt opera carnis, &c. Inter quae non tantum fornicationem, immunditiam, ebrietates, comestationes enumerat, quae per appetitum sensitivum committuntur, & peculiariter carnalia peccata vocantur; verum etiam veneficia, inimicitias, contentiones, homi¬ cidia, sectas, seu haereses & ejusmodi, quae solent A spiritualia peccata appellari. Patet ergo, carnis & concupiscentiae nomine Apostolum significasse vitium incitans ad omne genus peccatorum. Nam & Corinthios non a carnalibus, sed spiritualibus vitiis carnales appellabat, quando iis dicebat 1. Cor. 3. Cum enim sit inter vos zelus & contentio, nonne carnales estis? Omne autem genus peccati a concupiscentia procedere, manifestius idem Apostolus significavit, cum de concupiscentia loquens Rom. 7. ait: Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quam late igitur mandatum patet in prohibendo, tam late patet & concupiscentia in appetendo. Unde D. Thomas docet, omnes defectus virtutum reduei ad peccatum originale, 2. 2. q. 13. art. 1. ad 2.
Hanc generalem concupiscentiae significationem annotavit Aug. lib. 14. de civitate Dei cap. 2. 3. & 4. & lib. 15. cap. 7. Idem lib. 2. contra Julianum cap. 8. citatis Cypriani, Hilarii & Ambrosi: verbis, varia peccatorum genera tribuit concupiscentiae. Et lib. 4. cap. 14. ad omnia sensibilia eam extendit. Ac rursum libro 6. capite 7. dicit concupiscentiam, quae circa Venerea versatur, tantum esse partem quandam ejus concupiscentiae, ad quam mortificandam fideles hortatur Apostolus. Nec ab his diversum sentit Hieron. Nam q. 8. ad Algasiam tractans Apostoli locum Rom. 7. ubi dicitur: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret; non concupisces, per concupiscentiam intelligere se dicit omnes perturbationes animae, quibus moeremus & gaudemus, timemus & concupiscimus. Loquitur enim de hujusmodi affectionibus inordinatis prorsus generaliter, & non de iis solum quae sunt partis sensitivae, sicut declarant ea quae ibidem consequenter disserit. Atqui hae perturbationes ab isto vitio habituali, de quo nunc agimus, omnes procedunt. Ex his ergo patet, eos qui concupiscentiam ad inferiorem animae partem restringunt, ac potissimum ad Venereas delectationes, ex parte tantum, & non ex toto genere concupiscentiam nobis innatam designare. Recte igitur S. Thom. 1. 2. q. 82. art. 3. eam ex toto suo genere describens, dicit inordinationem virium animae, quae in hoc praecipue consistit, quod vires omnes inordinate convertuntur ad bonum commutabile, communi nomine vocari concupiscentiam.
On this page