Capitulum 11
Capitulum 11
Quibus nominibus originale peccatum vocetur
COlligit S. Bonaventura octo nomina quibus originale vitium appellatum est, hoc ordine, peccatum originale, lex carnis, concupiscibilitas, fomes peccati, concupiscentia, lex membrorum, languor naturae, tyrannus. Horum nominum rationes partim ex his quae supra dicta sunt intelligi possunt; partim ex Bonaventura, qui ea sigillatim exponit.
Inveniuntur autem & alia nomina, quibus tum Scriptura sacra, tum Patres hoc ingenitum nobis vitium significarunt. Nam Scriptura saepe carnem appellat ut Gal. 5. Caro concupiscit, &c. Quo pertinet illud Joan. 3. Quod natum est ex carne, caro est, &c. Unde & Augustinus lib. de natura & gratia cap. 67. dicit, nos omnes nasci carni subditos. Alibi hoc peccatum iniquitas vocatur, ut Psal. 50. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Alibi immunditia, ut Job. 14. & 25. Nonnunquam & mors animae ut 2. Cor. 5. Ergo omnes mortui sunt, & Can. 2. Concilii Araus. ubi expresse peccatum hoc mors animae vocatur. Interdum quoque impietas vocatur. a Patribus, ut a Fulgent. lib. de fide ad Pet. c. 26. ubi fide tenendum asserit, omnem hominem nasci impietati subditum. Quod & Augustinus indicat libro 3. de peccatorum meritis cap. 9. & lib. 6. contra Julianum cap. 5. & lib. 1. contra adversarium legis cap. 22. dicens hominem nasci cum impia voluntateProsper autem praeter quam quod contra Collatorem scribens, infidelitatem aliaque vitia ponit in uno originali peccato, etiam in carmine de ingratis, modo crimen, modo scelus illud appellat. Quae etsi non omnia proprio sermone dicta sunt, ad hoc tamen confert istorum commemoratio; ut intelligamus, quantum sit malum, quod ita a Patribus exaggeratum est, & ex quo velut ex radice tantorum malorum germina exoriuntur atque succrescunt.
On this page