Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Concupiscentiam non esse opus Dei

§. 12. Concupiscentiam non esse opus Dei.

PElagiani cum dicerent nihil esse in parvulo recens nato, quod non in eo condiderit Deus, ut supra ostendimus ex Augustino lib. de peccato originali cap. 13. nec tamen negare possent in homine quolibet etiam justo & renato, inesse concupiscentiam sollicitantem ad ea sectanda quae Dei lege prohibentur, fateri cogebantur, ipsam quoque concupiscentiam nobis a Deo insitam esse, tanquam bonum quoddam naturale, quo ut iliter exerceremur ad virtutes.

Sed hic error apertis Scripturae testimoniis redarguitur. Ait enim Apostolus Gal. 5. Caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus carnem: Haec enim sibi invicem adversantur. Quam Scripturam exponens Aug. serm. 43. de verb. Dom. per spiritum intelligit Spiritum sanctum, id est, Deum ipsum. Cum ergo nec Deus operi suo, nec Deo opus suum contrarium sit, nisi vitio aliunde contracto, consequens est, concupiscentiam non esse Dei opus. Hanc concupiscentiae ad versus Deum repugnantiam & alibi expressit Apostolus Rom. 7. Video aliam lecem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Ubi legem mentis suae intelligit eam, quam superioribus verbis voca verat legem Dei, dicens: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. & verbis sequentibus: Igitur ego ipse mente servio legi Dei.

Manifesta quoque Jacobi sententia est, id removentis a Deo, quod concupiscentiae tribuit: Deus, inquit, neminem tentat, Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus & illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Apertissimum vero illud I. Joan. 2. ubi cum admonuisset fideles, ne diligerent ea quae in mundo sunt; omne autem quod est in mundo, dixisset esse concupiscentiam carnis & concupiscentiam oculorum & superbiam vitae, quae & ipsa est concupiscentia honoris; ad jecit, triplicem hanc concupiscentiam non esse ex patre, sed ex mundo; mundi nomine intelligens humanum genus quatenus primi parentis vitio depravatum est. Patet ergo concupiscentiam opus Dei non esse. Atque id voluit B. Ambrosius in epist. 82. ad Ecclesiam Vercellensem, docens a vero alienum esse, quod docebat Epicurus, voluptatem in homine Deo authore creatam (principaliter.) Hoc, inquit, divina Scriptura redarguit, quae serpentis insidiis atque illecebris infusam Adae atquae Evae voluptatem docet. Intelligit enim voluptatis nomine libidinem carnis, qua nimirum inordinate & contra rationem caro movetur. Quae quidem libido pars quaedam est ejus concupiscentiae, de qua nunc disserimus.

Ratio autem hujus doctrinae est, quia concupiscentia sollicitat ad peccatum, non tantum suggerendo, quod malum est, quomodo diabolus ad peccatum sollicitare dicitur; nec per accidens & occasionaliter tantum, suscitando mala desideria in homine quomodo vinum & forma mulieris ad libidinem, aurum conspectum ad furtum solicitat; sed per se ac suapte natura, & propria suo actu interius A commovendo ac perturbando; ita ut concupiscentia mota, cu sit aliquid hominis, impossibile sit hominem non moveri; tametsi ille motus sine consensu peccatum esse non possit. Ejusdem veritatis signum est, quia de concupiscentia merito quis erubescit; non ergo opus Dei est. Nam, ut est Tob. 12. Opera Dei revelare & confiteri, honorificum est. Quae probationes, sicut & Scriptura supra citatae etiam ad concupiscentiam renatorum extenduntur.

Eandem porro doctrinam confirmat Augustinus lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum capite 15. 16. & sequentibus, & lib. 4. contra Julianum cap. 13. & 14. ubi late docet, concupiscentiam ex Deo non esse. Idque quod a Joanne dictum est, concupiscentiam non esse a patre, etiam de concupiscentia renatorum intelligendum docet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12