Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Concupiscentiam oppugnandam et odio habendam

§. 13. Concupiscentiam oppugnandam & odio habendam.

EX superiori doctrina consequens est, concupiscentiam non tantum non amandam esse, quemadmodum Joannes admonet 1. ep. capite 2. ne diligamus ea quae in mundo sunt, ut concupiscentiam carnis, &c. verum etiam odio habendam & oppugnandam. Si enim ad malum incitat, & legi Dei repugnat, odio habenda est, tanquam vitium nos abducens atque avertens ab eo quod summe amandum est. Haec Augustini doctrina est variis locis, ut in Psal. 35. ad illud: malitiam autem non odivit, ubi per malitiam intelligit id quod habitat in homine peccatum, id est, concupiscentiam; eamque vult ut odio habeamus, sicut eam odit Deus, sumpto etiam argumento ex pugna, qua ei a nobis resistitur. Et concione 8. in Psal. 118. ad illud: Concupivit anima mea desiderare, &c. diserte affirmat, odiendam concupiscentiam nostram, qua caro concupiscit adversus spiritum, & inde probat diligendam esse dilectionem Dei. Similia loca sunt lib. 11. de civitate capite 28. Qui locus a Prospero transscriptus est sententia 142. Item lib. 6. contra Julianum cap. 5. & 6. & sermone 5. de verbis Apostoli. In quam sententiam scribit & Gregorius lib. 9. Moral. capite 28. & 29.

Eam doctrinam Patres hauserunt ex Scriptura sacra, ac potissimum ex Apostolo Rom. 7. & Gal. 5. Nam priori loco testatur Apostolus se odisse malum quod carne faciebat, etsi nullo mentis accedente consensu; odii vero causam subjicit, quia lex membrorum repugnat legi mentis. Posteriori, dicit spiritum concupiscere adversus carnem; quod tunc fit, quando homo spiritu Dei adjutus contra concupiscentiam pugnat.

His addit Augustinus illud Coloss. 3. Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Hoc enim etiam ad renatorum concupiscentiam extendit lib. 6. contra Julianum capite 5. Nec dissimilis locus est in ep. Judae. Odientes & eam, quae carnalis est, maculatam tunicam. Quae sententia cum ea congruit, quae est Job. 9. Et abominabuntur me vestimenta mea, id est, abominabilem facient, sicut eam tractat Gregorius loco paulo ante citato.

Denique Patres Concilii Trid. sess. 5. Can. 5. ita fatentur in baptizatis manere concupiscentiam, ut tamen oporteat eos per Christi gratiam viriliter illi repugnare. Ex quo, sicut & ex Scripturis, & Patrum sententiis ad hanc rem citatis, perspicuum est hanc doctrinam qua docetur concupiscentiam esse malam, oppugnandam & odio habendam, extendi etiam ad concupiscentiam renatorum.

Neque his adversatur, quod in eodem Canone Concilii dictum est a Patribus, Deum in renatis ni¬ hil odisse; quasi inde, sit consequens, Deum non odisse eam quae in renatis relicta est, concupiscentiam; quam subinde Scriptura mortificandam, crucifigendam, persequendam admonet. Et quomodo, inquit Augustinus lib. 6. contra Julianum ca. 4. persequi jubet Deus corpus, si nihil ibi est quod displicet Deo? Sed hujus decreti sui intelligentiam satis insinuaverunt Patres per rationem, quam continuo subjecerunt. Quia nihil est damnationis iis qui vere consepulti sunt in Christo, &c. id est, in renatis, quantum est ex concupiscentia in carne ipsorum adhuc habitante. Sensus igitur est, in renatis nihil Deum odisse, quod videlicet eos faciat exosos Deo & damnationis reos. Quem sensum manifestius indicat quod sequitur. Ita ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur. Quo autem sensu eadem illa renatorum concupiscentia ab Apostolo vocetur peccatum, dicendum erit ad dist. 33.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13