Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

Quomodo peccatum originale sit voluntarium

§. 14. Quomodo peccatum originale sit voluntarium.

QUi concupiscentiam negant esse peccatum originale, hoc utuntur argumento. Concupiscentia parvulorum ante regenerationem non est voluntaria; igitur peccati rationem in his habere non potest. Sequelam probant, quia teste Augustino libro de vera religione cap. 14. peccatum omne usque adeo voluntarium est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Et ut dicit Thomas 2. 2. q. 34. artic. 2. Aversio a Deo rationem culpae non haberet, nisi voluntaria esset. Unde, inquit, ratio culpae consistit in voluntaria aversione. Breviter respondemus, peccatum originale, sive sit proprie ipsa concupiscentia, sive averso, sive quid aliud, in parvulis non eo quidem modo voluntariam esse, quo actualia peccata dicuntur esse voluntaria; nimirum propria & actuali voluntate eorum in quibus sunt. Constat enim parvulos propriae voluntatis usum nullum habere. Sed voluntarium recte & vere dicitur, partim voluntate primi parentis, ex qua tanquam causa efficiente malum hoc originale in posteros propagatum est; partim voluntate singulorum, in quibus est hoc peccatum; propterea quod voluntas eorum, licet nunquam fuerit in actu, revera tamen infecta sit vitio pravae concupiscentiae, a quo ipsa mala, perversa, atque a Deo aversa & prave inclinata dicitur.

Priorem voluntarii rationem spectavit Augustinus compluribus locis, ut lib. retractat. capite 11. 13. & 15. de peccato originali capite 40. libro 2. de nuptiis & concupiscentia capite 28. libro 3. contra Julianum capite 5. & enchiridii capite 46. Posteriorem vero alibi considerasse videtur, ut libro 1. contra ad versarium legis & Prophetarum, capite 22. ubi dicit, omnes nasci impia voluntate. Et de natura & gratia cap. 67. ubi testatur omnes nasci subditos carni. Qua phrasi & a Fulgentio dictum est lib. de fide ad Petrum capite 26. omnem hominem nasci impietati subditum. Eodem pertinet, quod Prosper contra Collatorem capite 20. dicit in nascentibus laesum esse liberum arbitrium, & Patres Concilii Arausicani Can. I. damnant eos, qui docent animi libertate illaesa, corpus tantummodo corruptioni obnoxium factum esse per offensam primi hominis.

Porro neutra voluntarii ratio in peccato originali seorsim sumpta sufficere ad peccati rationem videtur. Non prior; quia si ea sola spectetur, voluntarium tantum extrinsecus competit ei, quod in parvulo dicitur esse peccatum originale, & per consequens sub peccati ratione non erit parvulo internum originale illud malum. At neque posterior; quia necesse est omne peccatum; ut peccatum sit, voluntate aliqua fieri aut factum esse. Nam alioqui Deo, aut naturae, cujus Deus institutor & author est, ascribendum esset.

Quare ut veram peccati rationem in parvulo agnoscamus, necessario respiciendum est ad eam voluntatem, a qua velut radice atque origine propagatum est hoc malum. Nam ut recte docet Aug. lib. 3. contra Julianum cap. 12. nulla foret hominis culpa, si talis a Deo creatus esset, qualis nunc nascitur. Porro utramque rationem breviter complexus est idem Augustinus lib. 1. retract. cap. 13. dicens, peccatum originale non absurde vocari voluntarium, quiae ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14