Text List

Capitulum 15

Capitulum 15

Utrum externum aliquid convertatur in veritatem humanae naturae

§. 15. Utrum externum aliquid convertatur in veritatem humanae naturae.

QUoniam omnes homines ex Adam trahunt originale peccatum, propterea quod in eo omnes fuerunt secundum seminalem rationem; ideóque sicut ab eo, si in justitia permansisset, justi omnes fuissent nati, ita ab eodem postquam peccavit, nascuntur omnes peccatores. Hujus occasione doctrinae quaerit Magister, quomodo vere omnes homines in Adam fuisse dicantur, etiam secundum seminalem rationem; cum dici non possit, ex corpore Adae vel modicum quid transisse in singulos homines, quotquot tot saeculorum decursu per universum mundum ab eo descenderunt, & usque in finem saeculi descendent. Ad hoc ita respondet Magister §. N. ut dicat, quicquid naturaliter est in humanis corporibus, materialiter in Adam fuisse; quod ab eo lege propagationis descendens auctum sit in semetipso & multiplicatum nullo externo in ejus substantiam transeunte; atque id solum affirmat in extremo judicio relurrecturum. Itaque cibi sumptione corpora quidem fomentum accipere, nihil tamen ejus in illorum substantiam converti. Huic opinioni simile I. est, quod supra dist. 18. docuit, Evam ex costa viri factam absque ulla appositione rei externae. Qua de re quid probabilius sentiendum sit, eo loco diximus. Videtur autem hanc suam opinionem hausisse Magister ex Hugone eadem docente lib. 1. de Sacramentis parte 6. cap. ult. Quae & reperitur apud Petrum Comestorem historiae Eccl. cap. 78.

Porro huic opinioni occasionem dedisse videtur argumentum Origenis, quo utitur adversus resurrectionem corporum, scribens in illud Psal. 1. Non resurgent impii in judicio. Dicit enim corpus humanum propter continuum fluxum vix biduo permanere in eodem statu, ideóque non idem numero, sed aliud quoddam idque spirituale resurrecturum.

Sed huic argumento rectius cum Epiphanio contra Origenis haeresim disputante respondetur, primum non esse tantum humani corporis defluxum, quantum Origenes imaginabatur; cum doceat experientia principales humani corporis partes ita consistere & conservari, ut eorum mutatio per defluxum particularum materialium, quas vocant, vel nulla sit, vel adeo modica & tarda, ut sensu percipi nequeat. Deinde etiam tali defluxu posito, non continuo tolli resurrectionis veritatem, quandoquidem non aliud quoddam, sed idem illud quod aliquando animatum fuit anima rationali, resuscitandum sit in die judicii, tametsi non secundum omnes eas partes, quae aliquando animatae fuerunt. Quid autem humani corporis resurrecturum sit etiam post multiplicem quam in hac vita patitur mutationem, dictum est circa dist. 44. lib. 4. sententiarum.

Cum ergo propter resurrectionis veritatem non sit necessarium fateri, quod nihil externum in substantiam humani corporis per nutritionem transeat, sit ut diversa sententia, quae & sensui, & rationi, & authoritati magis congruit, longe plus habeat probabilitatis. Nam sensus & experientia testantur, hominum corpora, non minus quam aliorum animantium, nutriri & augeri sumptione alimentorum; iisque subtractis & nutritionem & augmentationem continuo cessare, vitamque deficere. Ratio quoque idem suadet. Nam si nihil externum accedit, quod in substantiam humani corporis convertatur, erit totum humani corporis opificium singulari miraculo ascribendum, cujusmodi in sacris literis nusquam reperitur. Siquidem de formatione mulieris ex costa, & quinque panum multiplicatione, quae sit verior sententia, loco supra citato dictum est.

Denique nec veterum quisquam cum Magistro sentit, & scholastici magno consensu hanc opinionem ut prorsus improbabilem rejiciunt. Augustini vero etiam aperta in contrarium sententia est libro de vera religione cap. 11. ubi dicit, alimenta suam formam amittentia in membrorum structuram transire. Quocirca juxta communem doctorum sententiam dicendum est, alimenta secundum aliquid sui vere converti in substantiam corporum humanorum, manente nihilominus eadem hominis substantia, & secundum animam simpliciter, & secundum materiam, eo modo qui ad rerum mutabilium numeralem identitatem sufficit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 15