Capitulum 16
Capitulum 16
Responsio ad ea quae objiciuntur
PRo diversa sententia partim a Magistro, partim ab aliis argumenta quaedam proferuntur hic a nobis solvenda, quorum haec sunt praecipua.
Primum: Dominus in evangelio Matth. 15. ait: Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, & in secessum emittitur, nihil ergo ejus in substantiam humani corporis convertitur.
Secundum: Augustinus lib. 22. de civitate Dei capite 14. dicit omnes homines perfectionis virilis modum sic habere, ut cum eo concipiantur atque nascantur. Sed habent, inquit, in ratione, non in mole: sicut ipsa jam membra omnia sunt latenter in semine, cum & natis nonnulla adhuc desint, velut dentes, ac si quid ejusmodi.
Tertium: Infantes mortui in ea statura resurgent, quam habituri erant si usque ad perfectam aetatem vixissent: Atqui ea statura non illis erit ex alimento, sed prioris materiae in seipsa multiplicatione, igitur neque si ad plenam usque aetatem vixissent, aliunde, sed in seipsa fuisset aucta eorum substantia.
Ad haec ita respondetur. Imprimis verba Christi sic generaliter intellecta non tantum probatae a nobis sententiae, verum etiam ipsius Magistri opinioni adversari, qui in fine dist. dicit se non inficiari, quin cibi & humores in carnem & sangninem transeant, licet non in veritatem humanae naturae, quam solam in resurrectione restituendam asserit, aliquam vero carnem, in quam cibi transierunt, tanquam superfluam abjiciendam. Dicendum igitur, non aliud significari verbis Christi, quam omnem cibum, non tamen secundum omnem sui partem, sed tantum secundum partes impuriores, quae non sunt idoneum humani corporis nutrimentum, expelli e corpore. Unde apud Marcum additur; Purgans omnes escas, id est, eas puras relinquens puro, videlicet ab impuriori secreto.
Quod ex Augustino objicitur, non convincit nullam externam materiam accessuram corporibus infantium, dum ad justam magnitudinem provehuntur; sed tantum eum perfectionis modum quem in virili aetate sunt habituri, eos jam in ipso ortu suo habere secundum rationes seminales; quas quidem manifestum est accessionem externae materiae non excludere. Quod autem aliquid externum augendis eorum corporibus sit accessurum, etiam ad veritatem naturae pertinens, ex eodem Augustini loco perspicuum est. Disputans enim de resurrectione eorum qui in tenera aetate mortui sunt, dicit, id quod eis, si vixissent usque ad aetatem virilem, tardius accessurum erat, tempore hoc in resurrectione miro atque celerrimo Dei opere recepturos.
Unde etiam responsio patet ad rationem tertio loco allatam. Non enim multiplicatione corporum in semetipsis justam magnitudinem accipient parvuli resurgentes, quemadmodum supponit Magister, sed Deo inde mirabiliter supplente, unde si vixissent, eam naturaliter accepturi erant; aut certe ex simili additamento.
On this page