Capitulum 17
Capitulum 17
Quomodo omnes in Adam fuisse dicamur
EX dictis clarum est, non ita omnes homines in Adam fuisse, quasi in illo vel tota eorum subr. stantia vel aliqua pars ejus realiter vel materialiter fuerit, sed tanquam in causa efficiente ac generativa, eaque non proxima, a qua necesse est aliquid materiae communicari ei quod gignitur, sed mediata ac remota, a qua non oportet ut materiae aliquid perveniat ad ea quae mediate ab eo gignuntur; id exemplo aliorum animantium quae generatione propagantur, declarari potest. Hoc autem modo & Christus in Adam fuit, quia ex eo mediate natus est.
Caeterum modo quodam peculiari nos in Adam fuimus, quomodo ibi non fuit Christus, nempe secundum rationem seminalem, qua nimirum per commixtionem utriusque sexus fit generatio. Non enim Adam vel ipse habuit, vel in posteros transfundere potuit virtutem generandi ex altero tantum fexu. Unde Aug. lib. 10. de Genes. ad literam ca. 19. & 20. exponens illud quod Heb. 7. dicitur, Levidecimatum in lumbis Abrahae patris sui fatetur quidem Christum fuisse in lumbis Abrahae non tamen in iis decimatum; quod non ibi fuerit secundum rationem seminalem, secundum quam ibi fuerunt alii omnes ex Abraham geniti. De qua re plenius agendum circa dist. 3. lib. 3.
Illud breviter adjiciendum, quod August. lib. 4. contra duas epist. Pelagianorum c. 4. velut ex Hilario citat haec verba: Manifestum est in Adam omnes peccasse quasi in massa: id hodie apud Hilarium nusquam reperiri. Reperitur autem in commentario Ambrosiano ad illud Rom. 5. In quo omnes peccaverunt. Qui commentarius cum neque Ambrosii sit, neque Hilarii, nec eorum quorum in Ecclesia celebris est authoritas, probabile fit, ut sit alterius cujusdam Hilarii, diaconi videlicet Rom. Ecclesiae, qui cum Luciferianis sensisse videtur, ut apparet ex dialogo Hieronymi contra illos edito. Interim quod ad ista verba ab Aug. probata attinet, dicuntur omnes homines in Adam tanquam in massa fuisse, non proprio sermone, sed similitudine quadam causae efficientis cum causa materiali. Proprie enim ad causam materialem pertinet massa, ex qua fit quippiam. Sed quia causa generans etiam materiae aliquid communicat er quod proxime ex ipso gignitur, hinc non male massae vocabulum ad generantem transfertur.
On this page