Capitulum 1
Capitulum 1
Quomodo ex parentibus contrahatur peccatum originale
CUM indubitata fide tenendum sit, omnes Adae posteros nasci cum peccato, quod originale vocatur; modus tamen quo pecca¬ tum illud ex parentibus in filios traducitur haudquaquam certus, neque intellectu facilis est.
Fingi autem possunt hujus traditionis duo aut tres modi, quorum primus est, idemque ad intelligendum caeteris facilior, si dicamus animam simul cum corpore per generationem traduci ex parentibus. Quo dato non videtur explicatu difficile, quomodo anima nascentis peccatum contrahat. Sicut enim ex carne corrupta parentis propagatur caro corrupta filii, ita dicetur ex anima peccatrice propagari anima peccato infecta. Sed quia sententia illa de traduce animarum ab Ecclesia non recipitur, ut ostendimus circa dist. 17. hujus lib. sit, ut nec modus iste propagationis peccati probari possit. Restat igitur ut anima, quam Deus immediate corpori infundit, quum a Deo peccatum nomhabeat, non nisi per carnem quae a parentibus accipitur, peccatum contrahere dicatur. Sed hoc rursum potest non uno modo intelligi.
Est igitur secundus modus propagationis peccati, si dicamus animam, quae non prius est quam corpori insit, vitiari a corpore tanquam vase corrupto & vitiato, quemadmodum contingit pomum vel florem vel aliud quippiam infici tetro odore ejus corporis quo continetur; in quo si natum sit, jam ab ipsa origine talem odorem contraxit! Quae res ut melius intelligatur, sciendum est mutuam esse eamque naturalem συμπάθοιαν, id est, passionum & affectionum communicationem inter corpus & animam, tanquam in idem compositum naturale concurrentes partes substantiales. Unde fieri videmus, ut corpore male affecto anima doleat, & vicissim ex animi hilaritate corpus recreetur. Cum igitur anima a Deo neque justa fiat neque injusta, neque omnino ante suam cum corpore conjunctionem existat; corpus autem ante animae infusionem ex carne peccati seminatum nondum quidem peccatum habeat, sed tamen occultam quandam ad peccatum dispositionem; fit ut anima, quae in corpore nascitur velut flos in loco foetido, simul ex corpore contrahat vitium quoddam habituale, atque culpabile. Sicut enim si infunderetur anima corpori vulnerato vel posito in igne, mox in eo corpore doleret, ita dum infunditur corpori ad peccatum disposito, mox in eo habitualiter quodammodo peccat. Hunc explicandi modum indicat Augustinus libr. 5. contra Julianum capite 3. & libr. 2. de peccatorum meritis cap25. & 26. ubi etiam inter caetera dicit, Christum ideo non habuisse carnem peccati, quia quod de matre accepit, aut suscipiendum mundavit, aut suscipiendo mundavit. Hanc declarationem sequitur Magister in textu, & post cum Innoc. III. in expositione Psal. 50. ad illud. Ecce enim in iniquitatibus: ubi leguntur haec verba: Ex seminibus foedatis & corruptis concipitur corpus corruptum pariter & foedatum, cui anima tandem infusa corrumpitur & foedatur, non ab integritate vel munditia quam habuit, sed ab ea quam haberet, si non uniretur foedato corpori & corrupto; quoniam & creando infunditur & infundendo creatur. Haec ille, subjungens etiam similitudinem de liquore corruptionem trahente ex vase corrupto. Fundamentum hujus videtur haberi ex Scriptura, quae semen humanum vocat foedum humorem, Lev. 15. & menstrua mulieris habentur pro summa immunditia, cum semen tritici aut aliarum rerum nusquam immundum vocetur. Sic Job. 14. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? & ad eam immunditiam respicere videtur alius ejusdem libri locus capite 25. Nunquid potest apparere mundus natus de muliere? pro quo 70. reddiderunt: Nemo mundus a sorde, ne infans quidem, &c. Item notandum, quod Lev. 15. contrahitur immunditia ex fluxu seminis & menstrui, non ex fluxu sanguinis aut pituitae, neque aliorum humorum, imo neque ex fluxu excrementorum foe¬ ¬ tidissimorum seu dysenteria, vel fluxu urinae.
Alius hujus propagationis modus est; si dicatur ad primam naturae humanae institutionem hoc pertinere, ut primo homine servante justitiam in qua creatus est, eandem Deus omnibus ejus posteris in sua cuique origine daturus esset; illo vero justitiam deserente, Deus quidem non desisteret condere naturam in posteris ex eo nascituris, non tamen daturus esset justitiam, quam, ille pro se ac tota posteritate acceptam deseruisset.
Quamvis igitur anima non ex traduce nascatur, sed a Deo infundatur; quia tamen primo suae existentiae momento futura est anima hominis nascentis ex Adam, juste ei negatur id unde bona sit, & sine quo non nisi mala esse potest. Contrahitur ergo juxta hunc modum peccatum originale, quia a parentibus corpus accipitur, cui Deus, ne desit propagationi naturae quam instituit, animam quidem adjungit, sed justitiae expertem, idque propter primam quam diximus, hominis institutionem. Hunc propagationis peccati modum insinuat Cyrillus lib. de incarnatione unigeniti cap. 1. Clarius autem Anselmus lib. de conceptu Virg. cap. 5. & de libero arbitrio cap. 22.
Porro sciendum etiam secundum hanc declarationem, contrahi peccatum ab anima per carnem, non quatenus cauom aut semen ex quo fit caro, foeditatem habeat qua anima inficiatur (nam volunt isti qui hunc modum tradunt, etiam ex semine non infecto, dum tamen ex Adam communi generationis lege processerit, nascituros homines peccato originali obnoxios) sed tantum quatenus homo, cujus substantiam anima rationalis constituit, non est filius Adae, nisi mediante carne.
Verum, quia justitiae carentia non necessario peccatum vel injustitiam consequitur, (posset enim Deus animam creare, neque justam, neque injustam) videtur omnino agnoscendum aliquid in semine parentis vel carne nascentis ex quo anima infula corruptionem & peccatum contrahat, juxta superiorem modum; quem proinde, ut plene & sufficienter dicta peccati propagatio explicetur, cum hoc posteriore putamus esse conjungendum.
On this page