Capitulum 2
Capitulum 2
Peccatum originale contrahi etiam ex parentibus justis
EX generali doctrina, qua ostensum est superiore dist. omnem hominem qui communi generationis lege concipitur, nasci cum peccato originali, consequens est, hoc peccatum etiam ab iis parentibus contrahi in quibus illud regeneratione deletum atque remissum est, & omnino a parentibus justis & sanctis. Idque certa fide tenendum contra haeresim quondam Pelagianorum, & hodie recentiorum quorundam, Zuinglii, & Calvini, docentium baptismum iis qui ex baptizatis vel alioqui justis parentibus nascuntur, non esse necessarium; eo quod peccatum ex illis non contrahant, aut certe propter parentes, quorum ex semine nati sunt, in peccatum non imputetur.
Cui dogmati, praeter scripturas generales, reclamat perpetua Ecclesiae traditio & consuetudo. Traditio quidem, qua semper tenuit & credidit parentum etiam fidelium & justorum filios egere sacramento regenerationis. Consuetudo vero, qua semper parvulos etiam ex talibus natos baptizavit in remissionem peccati originalis, quemadmodum multis locis docet August. ut lib. 2. de peccatorum meritis cap. 9. 25. 26. 27. & 28. & lib. 3. cap. 8. & 9. Item lib. 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 32. & 33. lib. 6. contra Julianum cap. 3. lib. de peccato originali cap. 39. & lib. de sancta virginitate cap. 7. Est & hujus rei clarum testimonium apud Leonem epist. 86. Quare merito a Patribus Concilii Trid. anathema illis dictum est, qui negant parvulos recentes ab uteris matrum, etiamsi fuerint a baptizatis parentibus orti, baptizandos esse in remissionem originalis peccati, sess. 5. can. 4.
On this page