Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Responsio ad objectiones haereticorum

§. 3. Responsio ad objectiones haereticorum.

COntra Catholicam hanc fidem objiciebat olim Pelagius, referente Aug. lib. 3. de peccatorum. meritis cap. 8. Si baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim transmittere possunt parentes in filios, quod non habent. Cui respondendum est cum Augustino, tum eodem loco, tum exactius hanc difficultatem excutiente lib. 2. cap. 9. 28. & 29. concupiscentiam, quae est ipsum originis peccatum, in baptizatis transire reatu, remanere actu. Manet enim in baptizatis concupiscentia seu fomes peccati, quemadmodum docent Trident. Concilii Patres sess. 5. can. 5. sed amissa vera peccati ratione, ut plenius explicandum circa dist. proximam. Ex illa igitur manente concupiscentiae vetustate, inquit August. quod nascitur, renasci indiget ut sanetur; quia parentes fideles & nati carnaliter & renati spiritualiter, filios carnaliter genuerunt; filii vero antequam nascerentur, renasci non potuerunt. Quoniam igitur parentes baptizati & justi non mente gignunt, qua renati sunt, sed carne qua sunt adhuc vetusti, ideo filios tam mente quam carne vetustos gignunt, quia ut ait Scriptura: Quod nascitur ex carne, care est. Utitur idem August. ad hujus rei declarationem familiaribus quibusdam exemplis; ut quemadmodum ex semine oleae nascitur oleaster, ex purgato tritici grano triticum paleatum, ex semine vitis labrusca. denique quod ad rem praesentem magis accedit, patre circumciso filius praeputiatus; ita non absurdum videatur, ex baptizatis & justis parentibus nasci prolem originali peccato infectam. Loca August. sunt, lib. 6. contra Julianum cap. 3. de nuptiis & concupiscentia cap. 32. & 33. & de peccatorum meritis lib. 3. cap. 8. & 9.

Aliud argumentum proferebant Pelagiani ex Apostolo 1. Cor. 7. quod ab August. lib. 2. de peccatorum meritis cap. 25. recitatur his verbis. Ait Apostolus: Filii vestri immundi essent; nunc autem mundi sunt, & ideo fidelium filii jam baptizari minime debuerunt. Ad quod recte proximo cap. respondet Augustinus, multiplicem esse sanctificationem non tantum rerum, sed & hominum, quae tamen non omnis necessario secum adferat remissionem peccatorum. Nam & catechumeni priusquam baptizentur. secundum quendam modum sanctificantur per signum Christi & orationem manus impositionis, quae tamen sanctificatio non eis valet ad remissionem peccatorum. Et secundum Apostolum eodem loco, sanctificatur conjux infidelis per conjugem fidelem. Quod tamen nemo sic intellexerit, ut putet conjugi infideli tanquam jam sanctificato, non opus esse vel conversione ad fidem, vel fidei sacramento ad consequendam salutem; quod ergo dicit Apostolus tum filios in parentibus, tum conjugem infidelem in conjuge fideli sanctificari, recte intelligitur, juxta morem Scripturae sacrae, de praeparatione quadam ad veram sanctitatem & justitiam. Consensus enim conjugis infidelis non recusantis cohabitare citra Christi injuriam cum conjuge fideli, quaedam est praeparatio tam ipsius infidelis conjugis, quam omnium liberorum ad suscipiendam Christianam religionem, simulque efficit, ut exemplo vel conjugis vel alterius parentis Christiani hone¬ statem colant, & ab iis immunditiis quibus contra A naturam contaminari solent gentiles, sese abstiheant.

Tertium argumentum Calvini est sumptum ex benedictione Abrehae facta semini ejus, Gen. 17. ubi promittit illi Deus se futurum Deum ipsius & seminis ipsius foedere sempiterno. Unde colligit Calvinus, eo ipso, quo quis semen est Abrahae, ad eum pertinere promissionem Abrahae factam. Sed responsio manifesta est, promissionem illam de benedictione spirituali intellectam, non ad carnale semen Abrahae pertinere, sed ad spirituale, quemadmodum eam ipse Apostolus interpretatus est Rom. 4. & 9. Si enim carnale semen intelligas, jam ad neminem ex gentibus illa promissio pertinebit, sed ad solos ex Abraham & Isaac secundum carnem genitos. Si autem de spirituali semine intelligatur, sicut vere intelligendum est, nihil haec ratio facit pro parvulis non baptizatis; non enim nisi per baptismum Abrahae filii efficiuntur.

Profertur & illud Rom. 11. Quod si delibatio sancta est, & massa, & si radix sancta est, & rami; igitur si parens sanctus, & filii; praesertim cum hoc de Judaico populo ex sanctis Patribus orto intelligi velit Apostolus. Sed re spondetur, Apost. hac comparatione uti non ob aliud, quam ut ea tanquam argumento probabili doceat Judaeos potiori ratione participes esse gratiae Dei quam gentues, eo quod patres eorum sancti fuerint, & promissiones acceperint. Quare cum per educationem & institutionem plerumque fiat, ut posteri eandem cum suis majoribus religionem colant & pietatem, consentaneum esse ut populus Judaicus e sanctis Patribus ortus eorum sanctitatem velut hereditario jure retineat. Quod tamen factum non est propter propriam posterorum malitiam, qua multi eorum tanquam rami ab arbore cui naturaliter adhaerebant, violente defracti, ab majorum sanctitate defecerunt. Potest & breviter cum Augustino epist. 106. ad Sixtum responderi delibationem illam intelligi ex communione sacramenti & similitudine fidei, non ex propagine mortali.

Rursum objiciunt; Isaac secundum spiritum natum, non secundum carnem. Gal. 4. ideóque in typo Isaac omnes promissionis filios nasci secundum spiritum. Respondeo, Isaac dici natum secundum ipiritum; non quin natus fuerit carni & peccato obnoxius, juxta illud Joan. 3. Quod natum est ex carne, caro est; sed quia supra virtutem naturalem carnis, ex patre sene & matre sterili juxta promissionem cunceptus & natus est.

Postremo & illud objicitur, Sap. 8. ubi Sapiens de suo ortu verba faciens dicit, se sortitum animam bonam, & venisse ad corpus incoinquinatum. Respondet Aug. lib. I0. de Gen. ad literam cap. 18. de Christo eam Scripturam intelligi posse. Ille enim solus sortitus est animam omni modo bonam, & solus venit ad corpus omni modo incoinquinatum. Sed quia, ut idem Augustinus admonet, non omnia quae ibi dicuntur, ad Christum accommodari possunt, atque illud maxime quod Sapiens de semine viri se conceptum dicit, verior responsio est, animam honam eo loco intelligi, non bonitate moris aut gratiae justificantis, sed bonitate indolis; quae nimirum fit dispositio quaedam & propensio ad mala virtutum officia. Quo etiam modo intelligendum videtur, quod Ecclesiastici 1. timor Domini dicitur cum fidelibus in vulva esse concreatus; & quod sanctus Job cap. 31. dicit misericordiam secum de utero matris egressam, nisi forte quis hyperbolem in hujusmodi sententiis agnoscere malit, aut divinam praedestinationem, sicut Jerem. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3