Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Peccatum originale remitti per baptismum

DISTINCTIONEM TRICESIMAMSECUNDAM. §. 1. Peccatum originale remitti per baptismum.

CONTRA peccatum originale divinitus institutum est baptismi remedium, in quo & hoc peccatum, & caetera omnia quae propria actione postea sunt contracta, remittuntur ut habet certissima Ecclesiae fides & perpetua traditio. Institutum est hoc remedium Joan. 3. dicente Domino: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, non potest introire in regnuum Dei. Cujus suae institutionis rationem insinuare volens Dominus adjecit: Quod natum est ex carne, caro est, & quod natum est ex spiritu, spiritus est. Quasi diceret: Cum omnis homo ex carne, id est, carnali & immundo semine, utpote a sua origine vitiato, nascatur, sequitur ut & ipse caro sit, hoc est, carnalis, immundus, & peccato coinquinatus. Quoniam autem caro regnum Dei possidere non potest, necesse est hominem ex carne natum ex spiritu renasci, ut ita & ipse spiritus fiat, id est, spiritualis, ac legi divinae conformis.

Ad hunc igitur effectum Christus instituit, remedium baptismi, & ita instituit, ut sine eo ex carne spiritus fieri, ac consequenter regnum Dei introire nemo possit. De hoc remedio ita loquitur Augustinus Enchir. capite 64. Baptismatis munus contra originale peccatum donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur. Et tamen activa quoque peccata, quaecunque corde, ore, opere commissa invenerit, tollit. Hinc fit ut Scriptura passim in genere nominet remissionem peccatorum tanquam baptismi effectum, ut Act. 2. Baptizitur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Et 21. Baptizare, & ablue peccata tua. Et quia remissio illa peccatorum sine interiori mentis renovatione non fit, propterea idem illud sacramentum in sacris literis vocatur lavacrum regenerationis, ac renovationis, ut ad Tit. 3. 1. Pet. 1. & Heb. 6. Alibi vero mundationem hominis ei Scriptura tribuit, ut Ephes. 5. Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae; Et Joan. 13. Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; Et Ezechiel. 36. Effundam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Denique baptismi effectum plenius expressit Apostolus his verbis 1. Corinth. 6.. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis.

Quod autem in baptismo conferatur tam peccati originalis, quam caeterorum omnium plena remissio, constans est certa Patrum omnium doctrina, ac nominatim Augustini, apud quem haec praecipua loca notari possunt, lib. 14. de Trinitate cap. 17. & lib. 2. de peccatorum meritis cap. 27. & 28. lib. 1. contra duas epist. Pelagianorum cap. 13. lib. 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 25. & lib. 2. contra literas Petiliani cap. 103.

De eadem re extat locus valde disertus apud Gregorium libro nono epistola 39. ubi contra quorundam disputans errorem, dicentium peccata in baptismo tantum superficie tenus dimitti, docet per baptismi sacramentum omnia omnino peccata penitus, funditus & radicitus auferri atque extingui. Notandus est & Augustini locus lib. 20. de civitate Dei cap. 26. ubi dicit, solum Christum mediatorem & baptizatos parvulos in hac vita ab omni sorde peccati mundos esse. Recte proinde in SynTrid. sess. 5. can. 5. sub anathemate definitum est, per gratiam baptismalem reatum originalis peccati remitti totumque illud tolli quod veram & propriam peccati rationem habet. Sed plenior hujus doctrinae explicatio partim ex sequentibus pendet, partim petenda ex 4. sent. ubi ad 4. dist. de baptismo ejusque effectu propria est tractatio.

§. 2. Quomodo peccati originalis fiat remissio.

UT modum remissionis peccati originalis explicemus, sciendum est, ad remissionem cujuscumque peccati tam actualis, quam originalis, ante i. omnia, requiri, ut peccatum in homine non dominetur, sed mentiejus vel actu vel saltem habitu displiceat, sitque in eo propositum vitae melioris. Hinc est enim quod Scriptura passim conversionem, poenitentiam, ac vitae in melius mutationem requirit ante peccati remissionem, idque adeo juxta exigentiam legis naturalis, quae non patitur cuiquam peccatum remitti, in cujus adhuc delectatione perseverat. Sed praeter hoc necessarium est, ut reatus peccato contractus, id est, obligatio ad poenam ex peccato nata, solvatur atque abolcatur. Qua solutione facta vere ad plene jam remissum est peccatum.

Quamvis autem inter peccatum actuale & originale ea sit differentia, quod actuale peccatum transeat actu, maneat reatu donec remittatur; originale vero dum remittitur, reatu transeat, actu remaneat, in hoc tamen ca convenire certum est, quod sicut actuale peccatum non dimittitur nisi desinat esse, ita originale non remittatur nisi desinat esse peccatum, id est, nisi ab eo auferatur vera & propria peccati ratio. Aufertur autem ea quando dominium concupiscentiae tollitur, ut jam voluntati non placeat, neque eam ad illicita desideria pertrahat. Haec Augustini doctrina est multis locis, ut lib. 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 25. 26. & 27. lib. 1. de peccatorum meritis cap. 39. & lib. 2. cap. 28. libo 1. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 13. & lib. 6. contra Julianum cap. 19.

Neque vero ab hac declaratione dissentit Magister dum §. B. docet recteque ex aliquot Augustini locis probat peccatum originale remitti; partim quia per gratiam baptismi vitium concupiscentiae debilitatur atque minuitur, ita ut jam non regnet in homine; partim quia reatus ipse solvitur. Idem satis significatum est verbis Concilii Trid. sess. 5. Can. 5. quibus remissionem peccati originalis explicantes Patres, dicunt reatum ejus remitti per gratiam Christi, atque insuper totum illud tolli quod veram & propriam peccati rationem habet. Id autem est dominium concupiscentiae, quo fit ut mens a Deo aversa ac terrenis desideriis immersa sit.

Notandum autem est inter haec duo, scilicet reatum peccati & ejus dominium, eam esse comparationem, quod reatus quidem solvi non possit, nisi vetempore vel natura prius tollatur peccati dominium; auferri autem possit dominium peccati, manente adhuc ejus reatu, donec per Sacramentum, vel aliter solvatur. Et quidem in parvulis simul tempore haec sunt, in adultis successive.

At vero ipsum concupiscentiae dominium in renatis tam parvulis, quam adultis subversum atque extinctum esse, compluribus locis Scriptura declarat, Jo. 3. Quod natum est ex spiritu, spiritus est, id est, quicunque per spiritum renatus est, spiritualis effectus est, ita ut caro ei jam non dominetur. Item Rom. 6. ubi Apost. baptizatos dicit mortuos peccato & consepultos Christo; ut quomodo Christus surrexi. a mortuis, ita & nos in novitate vitae ambulemus, & quae sequuntur. Quae omnia significant peccati jugum ac dominium a renatis ablatum esse. Rursum cap. 8. de renatis loquens: Qui in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt; vos autem in carne non estis. sed in spiritu. Et infra: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter justificationem. Et Coloss. 2. fideles dicit esse circuncisos circuncisione non manufacta, id est, circuncisione spirituali, quae consistit in resectione & ablatione carnalium desideriorum; non ut non sint, sed ut non regnent in nobis. Et 1. Jo. 3. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet. Eodem pertinent loca Scripturae supra allata ad docendum per baptismum nos mundari, & sanctificari, quorum nihil cum dominio concupiscentiae consistit.

Porro Augustini sententiam de eadem re tum aliis locis, tum in epist. ad Vitalem quae est 107. perspicere licet, ubi asserit liberum arbitrium parvulorum per baptismum liberari a potestate tenebrarum; quod quamvis in infantili aetate non appareat, postquam tamen ad annos rationis pervenerint eos consentientem habere salutari doctrinae, in qua nutriti fuerint, voluntatem. Et libro 1. de peccatorum meritis cap9. dicit, Christum fidelibus occultam sui spiritus infundere gratiam, quam latenter infundat & parvulis, atque in illis illuminationem & justificationem intrinsecus operari. Quocirca quod in Viennens Concilio sub Clemente V. celebrato declaratum est probabiliorem esse sententiam quae asserit parvulis per baptismum infundi habitus virtutum, idem ipsum simpliciter definitum est in Syn. Trid. sess. 6. c. 7. non modo de parvulis, sed generaliter de omnibus justificationis gratiam accipiunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1