Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Concupiscentiam in renatis non esse peccatum, probatur ex Scriptura

§. 3. Concupiscentiam in renatis non esse peccatum, probatur ex Scriptura.

IN renatis, dum in hoc corruptibili corpore versantur, manere concupiscentiam tanquam peccati fomitem, ex qua nimirum surgunt motus pravi, quibus sollicitatur animus ad peccandum, & contraquam perpetua fidelibus pugna esse debet in hac vita, satis & experientia fidelium notum est, & authoritate Scripturae sacrae, nos ad ejusmodi pugnam frequenter hortantis; & denique testimoniis omnium Doctorum, ac praecipue B. Aug. confirmatum. Qua de re & Patres Concilii Trid. sess. 5. c. 5. ita loquuntur: Manere autem in baptixatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta synodus fatetur ac sentit. Supra quoque ostensum est concupiscentiam non modo in malis & impiis, verum etiam in renatis & sanctis hominibus malam ac vitiosam esse, ideóque oppugnandam, ut quae Deo legique ejus adversetur, & ad ejus transgressionem sollicitet.

Caeterum quoniam, ut paulo ante ostendimus, concupiscentia iis qui per gratiam Christi renati sunt, non dominatur, neque eos ad divinae legis praevaricationem pertrahit, fit ut in iis ablato ejus reatu vere dici peccatum non possit. Nam, ut eodem loco Trid. Concilii Patres post August. lib. I. de peccatorum meritis cap. ult. docent, cum ad agonem relicta sit concupiscentia, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi gratiam repugnantibus, non valet. Hoc ipsum igitur, videlicet concupiscentiam in renatis non esse proprii nominis peccatum, contra novitium dogma omnium fere Sectatorium hujus saeculi, plenius nobis est probandum. Est autem hujus rei probatio multiplex, quam ita contrahemus, ut prima sit ex Scriptura, altera ex doctrina Patrum, tertia per rationes.

Primum in Scriptura sacra aperta est Apostoli sententia Rom. 8. nihil esse damnationis iis qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant, proptere a quod lex spiritus vitae liberaverit eos a lege peccati & mortis. Quo loco etiam Patres Concilii Trid. in supra dicto Canone ad hujus doctrinae con¬ firmationem usi sunt; per damnationem intelligentes metonymice peccatum damnatione seu poena dignum: Atqui renatos non secundum carnem ambulare & supra ostendimus, & ex contextu ejusdem cap. satis est manifestum.

Item Jacob. Apost. epist. suae c. 1. peccatum non in eo constituit, quod quis concupiscentiam in se habeat, aut etiam quod ab ea tentetur, motus ejus pravos & illecebras sentiendo, de quibus dicit; unusquisque a concupiscentia sua tentatur abstractus & illectus, sed in eo, quod concipiendo consensum extorqueat: Concupiscentia enim non quia inest, peccatum est, sed cum conceperit, inquit Apostolus, parit peccatum. Unde Beda scribens in illum Jacobi locum & August. lib. I. de civit. cap. 16. etiam delectationem a concupiscentia commotam, quamdiu animus castus ei reiuctatur, a peccato vindicant. Et Prosper lib. 3. de vita contempl. cap. 2. Non concupiscentiam, inquit, in nobis sentiendo, sed ei consentiendo peccamus.

Alia Scriptura est Gal. 5. ubi docet Apost. renatos facere fructus spiritus, ideóque adversus hujusmodi non esse legem; quae videlicet peccata vindicet. Opponit autem haec duo Apostol. regnum Dei non consequi, & adversus aliquem non esse legem, quorum prius tribuit facientibus opera carnis, posterius his O qui faciunt fructus spiritus. Similis est locus 1. Tim. Justo non est lex posita, sed injustis, &c. non ergo in renato ac justo homine est quod lex possit vindicare.

Praeterea Dominus in evangelio Joan. 3. cum dixisset eum qui male agit, odisse lucem, & ad lucem non venire, ut non arguantur opera ejus, subjunxit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quod certe uerum non esset, si concupiscentia renati hominis, & motus ex ea surgentes peccata essent, & quidem ejusmodi quae inficiant & commaculent totum corpus actionum ejus, ut volunt adversarii. Neque si ita esset, justificationes, id est, justa opera sanctorum compararet Scriptura byssino mundo & splendido, Apoc. 19. sed panno menstruatae, cui comparatam legimus dustitiam pharisaicam, Isa. 64. Huc pertinet denique quod supra ostendimus, per baptismi sacramentum remitti originale peccatum, & ita remitti, ut ea remissione homo vere mundus, sanctus & justus efficiatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3