Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Ex Patribus docetur, neque concupiscentiam renatorum, neque motus ejus involuntarios esse peccata

§. 4. Ex Patribus docetur, neque concupiscentiam renatorum, neque motus ejus involuntarios esse peccata.

QUoniam indifferenter tam de concupiscentia renatorum, quam de motibus ejus involuntariis docent Sectarii, ea proprii nominis esse peccata; propterea quod altero eorum ostenso alterum consequens esse videatur (est enim revera de habitu & actu, quantum ad praesens negotium attinet eadem ratio) idcirco ad refellendam hanc eorum doctrinam, ex sententiis Patrum ostendemus, neque habitualem concupiscentiam renatorum, neque actuales ejus motiones, quamdiu voluntas eis nullo modo consentit, merito in peccatum imputari, aut omnino peccata esse. Igitur praeter citata paulo ante loca Augustini, Prosperi & Bedae, quibus negant sine consensu ullum admitti peccatum, & praeter ea quae supra annotavimus ad dist. 21. ubi quaerebatur, an tentatio carnis esse possit absque peccato; sunt & alia loca Patrum, quibus apertissime contra hunc errorem Catholica fides confirmatur.

Augustinus enim libro 2. de peccatorum meritis capite 4. Concupiscentia, inquit, cum parvulis nascitur, in baptizatis a reatu solvitur, in grandibus ad agonem manet, non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino nocitura. Et libro 2. de Gen. contra Manich. cap. 14. Aliquando, inquit, ratio viriliter etiam commotam concupiscentiam refraenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Et lib. 1. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 13. de concupiscentia inquiens: Nec propter ipsam, inquit, cujus jam reatus lavacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptiziti: Dimitte nobis debita nostra, sed propter peccata quae fiunt, sive in ejus consensionibus, &c. Similia docet ejusdem lib. cap. 14. Item contra Julianum lib. 2. c. 3. 8. 9. & 10. & lib. 4. cap. 5. & lib. 6. cap. 5. & in opere homiliarum hom. 50. cap. 3. & 8. lib. 1. de civit. cap. 18. lib. 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 23. & lib. 2. cap. 34. lib. 2. de Gen. ad literam, cap. 15. & in expositione quarundam propositionum epist. ad Rom. propositione 16. & 45. Nec tantum vult August. concupiscentiam in renatis vel motus ejus involuntarios, propterea non esse peccata, quia Deus ea ad peccatum non imputat; quasi non secundum veritatem sit judicium & aestimatio Dei, ut quod vere peccatum est, in ejus reputatione peccatum non sit; sed quia revera in iis jam non reperitur ratio peccati. Unde quamvis aliquando dicat renatis concupiscentiam ad peccatum non imputari, ut lib. 2. de nuptiis & concupiscentia C cap. 24. qua phrasi etiam Scriptura utitur Psal. 31. & Rom. 4. alibi tamen absolute negat peccatum esse, usque adeo ut affirmet lib. 2. de peccatorum meritis cap. 28. hoc malum in renatis superatum esse & peremptum, superatum videlicet, ne regnet; peremptum ne vivat; nisi, inquit, illicito consensu quodammodo reviviscat, & in regnum proprium, dominationemque revocetur. Huc pertinent & ea Augustini loca, quibus docet parentes justos transfundere peccatum quod non habent.

Porro in eandem sententiam annotari possunt & haec loca aliorum Patrum: Ambrosii in lib. de arca & Noe capite 9. Hilarii ab Augustino citati libro secundo contra Julianum capite nono. Hieronymi ad illud Matth. 5. Qui viderit mulierem: Epiphanii in haeresi Origenis, ubi refert verba Methodii dicentis sanctos exercere justitiam sine admixtione peccati. Item Chrysostomi hom. 50. in Matth. & Cyrilli libro 4. in Jo. capite 51. in hanc denique sententiam tanquam certam & indubitatam, concessit omnis posteriorum Theologorum schola, quoad concupiscentiam, etsi non omnes consentiant quoad motus concupiscentiae. Quare merito errorem illi contrarium primum Leo decimus in bulla damnationis articulorum Lutheri ; deinde Patres Concilii Trident. sessione 5. canon. 5. anathemate notarunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4