Capitulum 5
Capitulum 5
Ejusdem doctrinae probatio per rationes
HAnc Catholicam doctrinam cum sit rationi vel maxime conformis, non difficile est rationibus aliquot confirmare.
Prima ratio ex peccati definitione sumitur: Non enim propria peccati ratio completur absque voluntario; neque ulla justitia Patitur puniri in homine vitium, quod non sit ei aliquomodo voluntarium. Patet id ex lege divina Deut. 22. 28. & 30. ubi homicidium involuntarium, & stuprum quod virgo invita patitur, prorsus a punitione legis eximitur. Et Mat. 15. ea demum coinquinare hominem dicuntur, qua de corde, id est, ex voluntate procedunt. Et Rom. 7. de involuntariis motibus ita se excusat Apostolus, ut dicat. Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Unde rectissime infert, nihil esse damnationis his qui sunt in Christo Jesu. Quapropter Patres orthodoxi, atque imprimis Augustinus contra Manichaeos constanter docent, ad peccati rationem voluntarium pertinere, ut lib. de vera religione cap. 14. Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Et lib. 1. retract. cap. 13. & 15.
Altera ratio, quae & ex ipsa Scriptura fundamentum habet, talis est Id quod minus est voluntarium, minus est peccatum: Dicit enim Dominus Luc 12. Servus nesciens voluntatem Domini, & faciens digna plagis, vapulabit paucis. Et Jac. 4. Scienti bonum facere & non facienti, peccatum est illi. Hoc autem ideo, quia sicut scientia auget, ita ignorantia minuit voluntarii, & per consequens peccati rationem. Quare ubi prorsus deest voluntarium, desinet ratio peccati.
Tertia sumitur ex opposito actu bono: Quantumcunque enim sit in homine actus secundum se bonus, si non sit voluntarius, sed fiat ab invito, vel ignorante, nullam laudem meretur, quia ut de avaro ait Eccl. cap. 14. Etsi bene fecerit, ignoranter & non volens fecit. Unde nec diabolus nec Judas proditor, quamvis tradendo Christum in mortem, electis multum profuerint, laudandi fuerunt. Et quod ad propositum magis pertinet, nec usurarii & fornicarii propter sanctas inspirationes & cogitationes, quibus eorum conscientia subinde tangitur, laudandi sunt, quandiu eas consentiente voluntate non suscipiunt, quemadmodum & Aug. docet qu. 1. ad Simplicianum, & S. Thom. 1. 2. q. 21. art. 2. Quare nec reprehensionem aut poenam merentur, qui concupiscentiam & pravas ejus commotiones sentiunt inviti, & proinde ista nec peccata sunt: siquidem peccatum omne reprehensione & poena dignum est.
On this page