Capitulum 6
Capitulum 6
Solutio eorum quae ab haereticis objiciuntur
QUamvis ad nonnulla argumenta quibus CathoQlica haec doctrina impugnatur, responsum sit circa dist. 21. ubi de triplici tentatione agebatur; quia tamen huic loco magis propria est ista disputatio, ad alia quaedam quibus potissimum ad versarii nituntur, nunc est respondendum.
Primum igitur aperta Apostoli verba objiciunt, quibus malum in carne renatorum habitans semel & iterum peccatum vocat Rom. 7. De quo & c. 6. sic ait: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Et rursum: Peccatum enim vobis non dominabitur. Huic objectioni respondent Patres Conc. Trid. sess. 5. can. 5. nunquam Ecclesiam Catholicam intellexisse concupiscentiam ab Apostolo dici peccatum, quod vere & proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est & ad peccatum inclinat. Quae responsio sumpta est ex variis Augustini locis, ut libro 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 13. lib. contra 2. epist. Pelag. cap. 19. & lib. 2. contra Julianum capite 9. Quibus locis utramque rationem dictam conjungit. Alibi vero priorem tantum ponit, ut lib. I. retract. c. 15. & lib. 3. de libero arbitrio cap. 19. Alibi solam urget posteriorem, ut lib. 2. contra Julianum cap. 10. & in fine libri de perfectione justitiae. Notandum autem est, posteriorem rationem magis propriam esse concupiscentiae, & per quam ad peccati rationem vicinius accedat. Nam quod ad priorem rationem attinet, etiam mors, aliaeque poenalitates ex peccato factae sunt, quae tamen peccata dici non solent, & Apostoli contextus declarat eum magis ad posteriorem rationem respexisse. Peccatum enim vocat concupiscentiam, quatenus est fomes peccatorum; scilicet excitans in nobis pra¬ vos motus & desideria ad omne genus peccati.
Iterum objiciunt, Apostolum eodem loco primam peccati rationem agnoscere in concupiscentia renatorum, cum dicit eam repugnare legi mentis, id est, legi Dei, ut ipse paulo post explicat, dicens se mente servire legi Dei, carne autem legi peccati. Eodem pertinere volunt, quod Gal. 5. affirmat etiam in renatis carnem concupiscere adversus spiritum. Respondemus concupiscentiam quae in renatis est, non hoc sensu ab Apostolo dictam repugnare legi mentis, aut legi Dei, aut contra spiritum concupiscere; quasi vel ipsa vel ejus desideria, quibus ratio non consentit, prohibita sint praecepto, Non concupisces, aut quod sint vera legis inobedientia, sicut quidam male intellexerunt. Non enim praecepta dantur nisi voluntati, sed hactenus tantum quia ut jam dictum est, inclinat & sollicitat ad transgressionem legis, id est, ad peccatum proprie dictum, & ita concupiscentia, quantum in ipsa est, nititur contra legem.
Aliud argumentum; Concupiscentia ante baptismum vere peccatum est, igitur & post; non enim per baptismum mutatur ejus natura, sed eadem permanet. Respondetur, concupiscentiam non manere eandem secundum peccati rationem; quia ante baptismum dominatur menti, & vel actu vel virtute voluntaria est, sed post baptismum superata est, & perempta, atque involuntaria, & proinde in ea definit ratio peccati. Sic docet Augustinus libro 2. de peccatorum meritis cap. 27. & 28. & libro 2. contra Julianum cap. 9. Qui & libro 14. de Trinitate cap. 17. concupiscentiam, quae est ante baptismum, comparat cum febri & telo corpori infixo; eam vero quae post baptismum remanet, cum langore ex febri reliquo, & cum vulnere quod exempto telo relinquitur. Esse autem a renatis ablatum concupiscentiae dominium, supra satis ostensum est.
Quartum: in renatis & sanctis manet iniquitas, contra quam iis assidue pugnandum est, teste Ambrosio lib. de Isaac & anima cap. 8. & citatur ab Augustino lib. 2. contra Julianum cap. 5. Atqui iniquitas omnis peccatum est, 1. Joan. 5. Respondetur ex eodem Augustini loco, ubi mentem Ambrosii explicans, dicit concupiscentiam cujus reatus in sacro fonte remissus est, propterea dictam ab eo iniquitatem; quia iniquum est ut caro concupiscat adversus spiritum, etiamsi ei non consentiatur. Iniquum est autem, non quia peccatum, sed quia malum, inordinatum, vitiosum, Deoque displicens, & cui ad peccati rationem solus deest voluntatis assensus. Hoc sensu idem Augustinus lib. 6. contra Julianum cap8. dicit, non esse nullam iniquitatem, cum inferiora reluctantur superioribus, etiamsi vincere non sinantur. Et Hil. in Psal. 52. generaliter pronunciat, iniquum esse quidquid extra legem est. Et quidem iniquitatem latius patere quam peccatum, ipse Ambrosius author est in apologia David cap. 13. dum dicit, in baptismo tolli omne peccatum, iniquitatem autem omnem non posse nisi in resurrectione auferri. Caeterum Joannis sententia; Omnis iniquitas peccatum est, ut patet ex contextu loci, de ea iniquitate intelligitur quam facit ipse homo, non de qua dicit Paulus: Non ego operor illud.
Quintum: Hier. scribens in cap. 5. Matth. ad illud. Qui viderit mulierem, &c. dicit, προπαθείαν, id est, propassionem, qua videlicet citra consensum animus commovetur, licet vitii culpam habeat, non tamen teneri in crimine. Sed prompta responsio, est nomine culpae Hier. non isignificasse id quod proprie peccatum est, sed hoc tantum voluisse, propassionem, licet consensum nondum eliciat, merito culpari seu reprehendi tanquam vitium; eo quod hominem inclinet & sollicitet ad peccandum, quomodo & a Gregorio scriptum legimus, tentationem carnis sine culpa esse non posse, ut declaratum est ad dist. 21.
Sextum: Augustinus lib. 4. contra Julianum cap. 2. dicit concupiscentiam per seipsam rectissime suis motibus accusari, quibus ne excedat obsistitur. Et paulo ante affirmat, eam tantum quia inest, nocere, etiamsi ei non consentiatur. Quod & aliis locis repetit, ut lib. 6. contra Julianum cap. 5. & de peccato originali cap. 39. Respondetur, merito concupiscentiam accusari, culpari ac reprehendi; non quia peccatum est, sed quia inclinat ad peccatum. Nocet autem, non quia poenae obnoxium aut omnino deteriorem facit hominem, sed quia, ut ipse explicat Augustinus, minuit spiritalem delectationem sanctarum mentium, dum in ea oppugnanda occupata impediuntur, ne libere ferantur in Deum. Et notandum, Augustinum per prosopopeiam quandam de concupiscentia loqui, dum eam rectissime suis motibus accusari dicit. Si enim concupiscentia persona esset, merito & accusaretur & convinceretur peccati, quod hominem ad peccandum impellat, ideóque & merito punienda esset, sicut diabolus. Quomodo etiam de ea loquitur lib. 3. cap. 24. dicens, eam rem debere puniri, cujus causa alia trahunt reatum. Punitur autem juxta eundem tropum in sanctis concupiscentia, dum paulatim minuitur & tandem in morte hominis extinguitur, ac velut occiditur.
Septimum: Aug. lib. 5. contra Julianum cap. 3. dicit concupiscentiam carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, & peccatum esse, quiae inest illi inobedientia contra dominatum mentis, & poenam peccati, quia reddita est meritis inobedientis; & causam peccati, defectione consentientis, vel contagione nascentis. Respondetur, loqui Augustinum de concupiscentia, qualis est in non renatis. Quod ex eo patet; quia verbis antecedentibus eam comparat cum caecitate cordis, id est, infidelitate, quae profecto grande peccatum est; & in renatis esse non potest. Idem & aliae loci circunstantiae satis declarant. Neque obstat quod ait: Adversus quam bonus concupiscit spiritus. Nam & in malis aliquousque spiritus contra carnem concupiscit, quamvis a carne superetur. Possunt & sic intelligi hujus clausulae verba: Concupiscentia, adversus quam bonus concupiscit spiritus in piis & sanctis, peccatum est in impiis. Videtur enim de concupiscentia loqui generaliter, quae in quibusdam peccatum est, in aliis non est. Sed urgent adversarii rationem ab Aug. additam, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis. Quae ratio, inquiunt, etiam in concupiscentiam renatorum competit. Quibus respondemus, cum ex aliis pluribus locis supra citatis constet, repugnantiam concupiscentiae adversus spiritum, Aug. non esse sufficientem rationem peccati, intelligendam hoc loco inobedientiam ejus contra dominatum mentis, non quamcunque, sed perfectam; id est, tantam, quae statum & dominatum mentis subvertat. Sic enim & alibi Aug. loquitur, ut tract. 5. in primam Joannis epistolam ad ilIud: Qui natus est ex Deo, non peccat, ubi docet, eum qui servat nativitatem Dei, non posse facere contra dilectionis mandatum, sic nimirum ut fraterna dilectio subvertatur & pereat.
Octavum: Joannes Cassianus collatione 23. tractans verba Apostoli Rom. 7. docet sanctos invitos & ignorantes traduci in legem peccati & mortis, addens, propter eandem illam concupiscentiae legem omnia justorum opera esse peccata, aliaque nonnulla dicit admodum consentientia doctrinae Lutheranae. Sed respondetur, propter ejusmodi sententias, sicut & propter errores alios, ac potissimum de gratia, in quibus eum confutavit sanctus Prosper, huic authori a Gelasio Pontifice detractam esse authoritatem scriptoris orthodoxi, librosque ejus ab eodem inter apocrypha relatos. Quod postremo objiciunt, concupiscentiam etiam renatorum esse matrem peccatorum, dicente Apostolo, Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: ideóque fieri non posse, ut non & ipsa peccatum sit, cum mater & filia nonnisi in eadem natura intelligantur; facile solvitur, si respondeamus concupiscentiam non effici peccati matrem, nisi accedente consensu nostro tanquam patre. Nam concupiscentia, de qua nunc disputatur, id est; ea quae in renatis est, quamdiu talis permanet, privata nimirum dominio quod ante regenerationem habebat, nunquam peccatum parere potest.
On this page