Capitulum 7
Capitulum 7
An foeditas carnis in baptismo diluatur
AD quaestionem quam in textu movet Magister, utrum sicut anima a peccato, ita & caro ab illa foeditate quam generatione contraxit & de qua superiori dist. disptatum est, in baptismo emundetur, respondendum; sicut concupiscentia actu manet, amissa licet ratione peccati, ita & foeditatem illam in carne remanere post baptismum; & sicut concupiscentia nonnisi morte aboletur atque extinguitur in electis, ita vitiosam illam & foedam carnis qualitatem non auferri penitus a sanctis nisi per mortem carnis; ipsam vero carnem ab ea foeditate demum mundam constitui per resurrectionem, tanquam ejusdem carnis regenerationem, ut eam Christus appellat, Matth. 19. Per baptismum vero, quo proprie anima regeneratur, hactenus etiam carnem regenerari ac renovari; quia licet a foeditate illa nondum „emundetur simpliciter, fit tamen ut ea non obstante, propter ablatum concupiscentiae dominium, membra hominis quae prius serviebant immunditiae & iniquitati ad iniquitatem, servire incipiant justitiae in sanctificationem, Rom. 6. fiantque membra Christi & templum Spiritus sancti, 1. Corinth. 6.
Remanere autem in carne hominis renati foeditatem, ostenditur ex ipsa generatione, qua foeditas illa semini communicata a parente transmittitur in prolem; quam & inficit peccato originali, quemadmodum superiori dist. declaratum est. Idem arguunt verba Augustini libr. 2. de peccatorum meritis cap. 25. dicentis, Christum id quod ex Virgine assumpsit, aut suscipiendo mundasse, aut suscipiendum mundasse. Quae verba plane supponunt in carne aliorum parentum aliquid immundum remapere, unde proles ab iis genita secundum carnem & animam immunda efficiatur.
On this page