Capitulum 8
Capitulum 8
In quo malorum genere concupiscentia renatorum collocanda sit
REnatorum concupiscentiam non esse Deo authori tribuendam, satis ex doctrina dist. 30. perspicuum est, ubi generaliter de concupiscentia ostensum est, eam non esse opus Dei, ut quae semper mala sit, & oppugnanda etiam post baptismum, tanquam incitatrix ad transgressionem legis divinae. Quaeritur ergo, in quo malorum genere collocanda sit concupiscentia renatorum. Cum enim mala alia sint poenae, alia culpae, & concupiscentia post baptismum culpa non sit (diluitur enim omnis culpa per baptismum) consequens videtur, ut iis annumeranda sit malis, quae tantum sint poenae. Talia autem Deum habent authorem, ut mors, morbi, fames, &c.
Ad quod respondetur, dictae divisioni qua malum dividitur in malum poenae, quod Deum habet authorem, & malum culpae, quod Deum non habet authorem; tertium membrum addendum esse, quo mixtum quodammodo ex utroque malo contineatur, quale est concupiscentia post baptismum. Quatenusenim repugnat legi mentis, & mala desideria in homine operatur, Rom. 7. participat aliquousque cum malo culpae, & a Deo non est; quatenus vero per eam primi hominis peccatum juste vindicatum est, ipsisque renatis molestiam, taedium & difficultatem adfert boni operis, juxta illud, Job. 7. Quare me posuisti contrarium tibi & factus sum mihimetipsi gravis? a Deo est, ut justo judice, & participat cum malo poenae. Quanquam in renatis simpliciter poena, non culpa vocanda est. Simpliciter quidem poena; quia tota ratio poenae in ea invenitur, est enim malum involuntarium; at non simpliciter culpa, quia non est voluntarium, sine quo plena ratio culpae non consistit.
On this page