Capitulum 9
Capitulum 9
Peccatum originale an recte imputetur. parvulo
QUaerens Magister, qua justitia peccatum originale imputetur animae parvuli, praesupponit peccatum illud parvulo seu animae parvuli a Deo imputari. Quod etsi a quibusdam vocetur in dubium, propterea quod existiment nemini juste quicquam imputari, nisi quod ipse fecerit, certumque sit parvulos nec boni nec mali quicquam egisse, Rom. 9. pars tamen affirmativa quae a Magistro asseritur §. E. non improbabiliter statui potest.
Primum: Quia Scriptura Psal. 31. beatum pronunciat eum, cui non imputavit Dominus peccatum. Quare si parvulo non baptizato, peccatum suum in quo nascitur, non imputatur a Domino, beatus erit, & proinde justus, ut Apostolus interpretatur Rom. 4. Hoc autem Catholicae doctrinae adversatur.
Aug. quoque lib. 3. de peccatorum meritis cap. 3. haec Pelagii verba recitat: Nulla ratione concedi, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena: Ad eaque sic respondet cap. 8. ut doceat parvulo non jam aliena imputari peccata, sed propria, quia carnali generatione jam eorum sunt, quibus nondum spiritali regeneratione dimissa sunt. Et inter Scholasticos Bona ventura scribens in dist. 30. hujus libri in primo principali, q. 2. affirmat originale vitium nobis imputari in peccatum, ac rursus ex professo id docet in dist. praesentem in tertio principali q. 1. Similiter docet & Hugo Victorinus in sententiis tract. 3. c. 11. & 12. quem hoc loco secutus videtur Magister.
Idem & ratione probatur. Punitur enim peccatum originale in parvulis; atqui a justitia alienum est ut peccatum in aliquo puniatur, cui illud jure imputari non potest; imputatur ergo peccatum parvulo. Quod ergo aiunt peccata juste non imputari nisi authori, non innino verum est: cum dicat Apostolus Rom. 1. dignos esse morte, non solum qui mala faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus; ideo nimirum quia & in istis est, quod eis jure imputetur. Quocirca licet peccati originalis quod est in parvulo, non sit author ipse parvulus, sed primus homo, qui & fecisse illud in omni sua posteritate dicendus est, eo ipso quo divinum mandatum transgressus est; vere tamen & juste singulis illud contrahentibus imputatur, tanquam consentientibus, non in actu, sed velut in habitu; propterea quod hoc peccato voluntas eorum depravata sit atque a Deo aversa, Deoque contraria. Qua etiam ratione voluntarium in unoquoque dici posse hoc peccatum, ostendimus ad distinct. 30. Quae tamen ratio minime sufficiet, nisi simul respiciatur ad actualem voluntatem ejus qui hoc peccatum fecit. Unde recte Bonaventura loco supra dicto utramque rationem conjungens, dicit ratione illius voluntatis, quae fuit in Adam, nobis hoc originale malum imputari in peccatum; quia videlicet ab ejus voluntate malum hoc in posteros propagatum eorum voluntatem infecit, ac depravavit. Et August. lib. 1. retract. cap. 13. ex eo declarat peccatum originale non absurde vocari voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Quo sensu etiam in libro contra Adimantum cap. 21. docet id quod in Adam voluntarium fuit, in nobis esse naturale.
Ad id quod e diverso objici potest, nullum necessarium atque inevitabile malum jure cuiquam imputari, respondetur quod ita necessarium est, ut sit involuntarium, necessitate videlicet violentiae seu coactionis, non recte cuiquam imputari, si non sua voluntate in eam necessitatem incurrerit. Quod autem necessarium est simul & voluntarium; necessarium quidem, quia vitari non potest; voluntarium autem juxta modum supra dictum: eo ipso quia voluntarium est, jure imputatur ei cui inest, atque in eo punitur. Recte igitur Magister. F. & post eum Bonaventura loco supra citat. aliique Scholastici docent, peccatum originale & necessarium esse, & voluntarium; tametsi in modo explicandi sit quaedam inter eos diversitas.
On this page