Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

An animae nascentium tales sint, quales creantur a Deo

§. 10. An animae nascentium tales sint, quales creantur a Deo.

DOcere videtur Magister, animam cujusque nascentis a Deo creari bonam, mundam, innocentem & immaculatam, ut apparet ex §. E. G. H. quam suam doctrinam accepit ab Hugone Victorino, qui similia tradit tract. 3. sententiarum cap. 11. & 12. Quae doctrina non tam refutanda quam declaranda est & explicanda. Sentiunt enim illi mundam, bonam, rectam a Deo creari animam, quia immunditia, malitia, injustitia, quam anima in ortu suo contrahit, non illi a Deo est, sed aliunde; & si solum hoc haberet, quod a Deo accipit, bona & munda & recta esset, quatenus hae voces tantum significant privationem suorum oppositorum. Alio quoque sensu haec vere dicuntur, quatenus anima cujusque in primo parente munda & justa condita est; quomodo dicimur omnes recti creati in Adam. Sed hae tropicae sunt locutiones.

Caeterum juxta proprietatem sermonis aliter loquendum. Proprie enim non fecit Deus animam mundam aut rectam, quae nunquam munda aut recta fuit; neque fecit immundam aut pravam, qui immunditiam aut pravitatem in ea non fecit. Promde dicendum, quod eam in singulis nascentibus faciat neque mundam neque immundam, item neque justam neque injustam. Alterum enim anima non habet dum nascitur, alterum habet quidem, sed non ex Deo. Erst ergo haec responsio plana ad Magistri quaestionem §. H. propositam; videlicet animam nascitalem qualis a Deo creatur, quia quicquid a creante accipit, habet dum nascitur; non tamen eam talem a Deo creari, qualis nascitur, quia non quicquid in ortu suo accipit, id habet a creatore.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10