Capitulum 11
Capitulum 11
Utrum animae omnes ex creatione sint aequales
POstrema apud Magistrum quaestio est, an omnes animae ex creatione sint aequales in donis naturalibus. Ad quam probabilis admodum est Magistri responsio negativa, quae eadem est Bonaventurae commentantis in hunc Magistri locum, & quorundam aliorum; videlicet animas secundum id solum quod ex creatione habent consideratas, & praeveniendo dispositionem corporis cui infunduntur, non esse in naturalibus aequales, sed alias ab aliis differre A juxta eam diversitatem, quae in hominibus vel nunc existit atque conspicitur, vel futura erat si homo non peccasset.
Porro ea diversitas ad multa extenditur; velut quod alius alium superet vel facilitate vel acumine ingenii, vel vivacitate memoriae; quod alius ad scientias theoreticas, alius ad practicas percipiendas natura propensior sit, idque adeo per diversas harum scientiarum species; quod alius ad misericordiam, alius ad justitiam, alius ad aliud virtutis genus quadam inclinatione feratur; quod item alius ad praecipiendum, alius ad parendum aptior sit natura; & quaecunque aliae varietates animorum naturales & non vitiolae in hominibus reperiuntur.
Hanc igitur diversitatem animabus ex creatione inesse, & non semper, atque omnino ex corporum varia dispositione provenire, satis imprimis arguit creatio hominis protoplasti; qui secundum corpus de limo terrrae factus animam donis naturalibus ornatissimam accepit. Arguit & formatio mulieris, quae cum ex costa viri, firmiori videlicet & duriore ejus parte facta sit secundum corpus, animam tamen sexui infirmiori convenientem accepit.
Idem ostenditur ex animabus geminorum, qui cum ex eodem parentum semine simul in eodem utero formentur, & simul in lucem prodeant; saepe tamen moribus & ingenio diversissimi apparent. Cujus rei illustre exemplum est in Jacob & Esau, Genes. 25.
Probatur quoque ex animabus separatis, quas omnes donis naturalibus pares dicere, cum in hac vita dissimillimae fuerine, absurdum est.
Aliud hujus rei argumentum sumit Magister ex Angelis, qui cum corpore careant, naturalibus tamen donis inter se plurimum differunt. Quae probatio certior esset, si juxta quorundam doctrinam Angeli omnes essent ejusdem speciei (qua de re disputatum est circa dist. 3. hujus libri.) Ita enim probabile fiet & animas, etsi in eadem omnes sint specie, diversitatem naturalium suarum qualitatem similiter ut illos ex creatione accipere, & non de materia corporali. Neque obstabit, quod animae naturaliter corpori jungantur, non Angeli. Cum enim anima non sit propter corpus, sed corpus propter animam; magis consentaneum est corpus ab anima, quam animam a corpore affici.
Sicut enim materia praeparatur formae suscipiendae; ita forma suscepta eandem materiam sibi magis magisque aptam efficere solet.
His accedit aperta sententia Scripturae Sap. 8. Puer eram ingeniosus, inquit Sapiens, & sortitus sum animam bonam, & cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Vel ut ex Graeco clarius vertitur: Et cum essem bonus, insuper veni ad corpus incoinquinatum. Quibus verbis Sapiens animae bonitatem a qua se dixerat ingeniosum, sibi tribuit velut priorem bona & apta dispositione corporis. Non ergo illi bonitas animae ex corporis erat dispositione.
Haec quoque sententia a sancto Augustino probatur, qui libro 4. contra Julianum capite tertio referens medicorum opinionem, dicentium omnem animarum inaequalitatem ex corpore adjuncto provenire, negat eos hanc suam assertionem posse probare.
Adfert quidem divus Thomas hujusmodi probationem; quia, inquit, ex corporis dispositione conjectanPhilosophi de ingenio animae, ut ex mollitie carnis, de ingenii bonitate. Verum hoc neque perpetuum est, ut satis docet experientia, neque si perpetuum sit, convincit bonitatem ingenii originaliter esse ex corpore, non ex anima. Cum enim anima, cujus pauciores in homine sunt partes, sibi corpus aptum finxerit, ni¬ hil jam vetat, quo minus ex qualitate corporis conjectura fiat de qualitate animae. Solent enim conjecturae peti ex effectibus, qui saepenumero suis causis notiores existunt.
Non enim aliud ea sententia significatum est, quam animam ex corpore, quod ei initio attributum erat, tanquam aptissimum organum omnium suarum actionum, nunc propter corruptionem ejus ex peccato contractam, ab iisdem actionibus, praesertim ad pietatem pertinentibus, multipliciter impediri. Ex quo tamen minime consequens est, eam diversitatem naturalium qualitatum, quae in animabus est, vel omnino vel principaliter ex corporibus provenire. Sicut enim excellens artifex qui per aptum instrumentum bene, per ineptum minus bene operatur, illam suam excellentiam a commodo instrumento non accipit, licet ab incommodo impedimentum accipiat excellentis operationis; alius vero minus excellens artifex nec aeque bene per bonum instrumentum operabitur, & a malo plus impedimenti accipiet; ita de animarum diversitate tam quoad dona naturalia, quam quoad operationes, quae in diversis ac diversimode affectis fiunt corporibus, sentiendum est.
On this page