Capitulum 1
Capitulum 1
An posteriorum parentum peccata transeant in filios
CUM supra satis ostensum sit, primum primis hominis peccatum propagatione quadam in Comnes ejus posteros transiisse, merito quaeritur, utrum idem sentiendum sit de posteriorum parentum vel omnium vel aliquorum peccatis, ut videlicet & ea simili propagationis lege ad posteros transeant. Quod quidem etsi nonnulli asserere conati fuerint, longe tamen est probabilius, id in uno primi hominis peccato veritatem obtinere. Hoc enim ut rationi, ita Scripturae & Patrum testimoniis magis consentaneum invenitur. Nam Scriptura Roman. 5. comparans beneficium Christi cum noxa contracta ex Adam, docet judicium quidem ex uno esse in condemnationem, gratiam autem ex multis delictis in justificationem. Quae antithesis non constabit, si generatione carnali non unum, sed plura delicta contrahantur.
Deinde quod eodem cap. dicitur de Adam Qui est forma futuri, non ad eum solum pertinebit, sed ad alios etiam parentes, si horum quoque peccata originaliter contrahantur. Quod si concesserimus, habebit ergo Adam socios ad contagionem humani generis. Quare nec absurdum videbitur Christo tribuere adjutores ad ejusdem generis humani redemptionem. Quod quoniam absurdum esse constat, nec prius concedendum erat.
Non parum quoque huic sententiae suffragatur illustris illa comparatio Adae cum Christo, non tantum hoc cap. 5. ad Rom. sed & alibi, ac potissimum 1. Cor. 15. ubi sic omnes in Christo vivificari testatur Apostolus, sicut in Adam omnes moriuntur. Quae comparatio singularis non erit, si id quod de Adam dicitur, similiter de quocumque alio parente respectu suorum posterorum dici posset.
Porro inter Patres diserte satis hanc sententiam Cyprianus expressit libro 3. epist. 8. quae est ad Fidum: Infans, inquit, recens natus nihil peccavit, nis quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit. Quae verba recitantur tum ab Augustino lib. 1. contra Julianum cap. 3. & lib. 1. contra duas epist. Pelagianorum cap. 8. tum in Hieronymo sub finem tertii dialogi contra Pelag. Unde intelligimus & hos Patres eandem tenere sententiam, videlicet parvulos non alio quam Adae peccato teneri.
Eodem pertinet quod idem Augustinus lib. 1. de peccatorum meritis, cap. 10. docet solum Adae peccatum esse commune peccatum; in quo nimirum omnes peccaverunt, caetera vero omnia peccata esse cuique propria. Tradit hanc ex professo doctrinam Anselmus libro de conceptu virginali capit. 23. quam & rationibus probat. Idem sentit hoc loco Magister, quem & Scholastici concorditer sequuntur.
Rationes autem pro hac sententia sunt istae. Prima: Primus homo justitiam acceperat non sibi tantum, sed toti posteritati; ut si in justitia permaneret, eam simul cum natura in posteros transmitteret; sin eam peccando desereret, cum eadem natura peccatum quoque in omnem posteritatem transfunderet. Cum igitur nemo posteriorum parentum simili lege sit institutus, patet istorum peccata non potius quam justitiam propagari in posteros, sed singularia, & ut loquuntur, personalia tantum esse. Non enim quisquam posterorum habet justitiam originalem: Erat quidem in eodem pacto, ut quicunque justitiam originalem amitteret, sive Adam, sive aliquis posterorum ejus, eam amitteret pro se & pro tota posteritate. Ita Bonaventura & Scotus: Sed ea semel amissa, non restabat ulterior infectio.
Secunda ratio: In statu innocentiae. non fuisset transfusa in posteros justitia parentum posteriorum; nam alioqui posteri nati fuissent justiores suis majoribus, utpote plus justitiae contrahentes. Quare nec malitia posteriorum parentum in filios transfunditur, tanquam majori injustitiae pondere gravandos.
Tertia: Totum justitiae bonum perditum est primo Adae peccato; non ergo plus justitiae auferre potest malitia posteriorum parentum. Valet haec ratio secundum eos, qui peccatum originale consistere volunt in nuda privatione justitiae originalis.
Quarta: Parentes posteriores non possunt transfundere bonos habitus; ergo nec malos. Sicut enim personale est beneficium gratiae Christi datum parenti, sic ut illud filio per generationem communicare non possit; ita & peccatum ab eodem parente commissum personale tantum sit oportet. Hanc rationem cum proxime praecedenti, videre est apud Anselmum loco supra citato.
Quinta: Si contraheretur peccatum parentis proximi, pari ratione contraherentur peccata omnium superiorum parentum usque ad Adamum. Neque obstare poterit magna distantia quo minus id consequens fateamur; cum peccatum Adae sit ab iis qui nascuntur distantissimum, ut pote omnium primum. Hoc autem si concesserimus, plane in immensum gravari tandem continget nascentes.
On this page