Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Respondetur ad argumenta in contrarium

§. 2. Respondetur ad argumenta in contrarium.

SUperiori doctrinae contrarium illud imprimis esOse videtur, quod apud August. legitur Enchir. c. 46. ubi ex eo quod dictum est Exodi 34. Reddam peccata patrum in filios, docet non esse improbabile, parentum peccatis parvulos obligari non solum primorum hominum, sed etiam suorum, de quibus proxime nati sunt, donec reatus ille Sacramento re¬ generationis solvatur. Et infra simpliciter asserit aliorum peccata parentum, etsi non ita possint immutare naturam sicut primum illud peccatum, reatu tamen obligare filios, nisi gratia Dei subveniat. Ac deinde cap. proximo quaerit ulterius, quousque peccata parentum in filios extendantur, utrum videlicet in omnem posteritatem, an vero tantum in tertiam & quartam generationem; ne illi quibus regenerationis gratia non confertur; nimia sarcina in sua aeterna damnatione premerentur, &c. Qua de re negat se temere quicquam velle affirmare. Augustini verba ex cap. 46. leguntur etiam apud Leonem epist. 86. Porro simile quid Augustinus indicare videtur lib. 6. contra Juliinum cap. 10. explicans quo sensu parentum peccata vel aliena vel nostra dicantur. Et cap. 7. dicit: Quae sint ex parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere, sive sit facile, sive difficile, sive impossibile reperire. Sed ad haec cum Magistro respondetur, Augustinum de quaestione proposita nullam his locis definitam proferre sententiam, & diputando atque opinando locutum potius quam asserendo, ut patet tum ex initio capitis 46. Enchir. tum ex fine 47. nec non ex lib. 6. contra Julianum cap. 7. Notandum etiam quod dicit, aliorum parentum peccata non posse, sicut primum illud, mutare naturam, sed tantum reatu obligare filios. Per quod significare videtur filios puniri pro peccatis parentum, quorum ta¬

men propria peccata ad ipsos non transeant. Hoc autem quomodo intelligendum sit secundum Scripturam, quae docet Deum peccata parentum vindicare in filiis, postea a nobis explicabitur.

Aliud argumentum profertur ex Prospero sententia 306. quae sic habet: Sicut quidam parentes aggravant originale peccatum, ita quidam relevant. Ad quod respondendum, quosdam parentes aggravare peccatum originale, non quod ei propriis peccatis aliquid addant, ipsumve majus efficiant, sed quia poenam ejus temporalem aggravant. Ita enim filius Davidis 2. Reg. 12. propter adulterium patris, in quo conceptus erat, mortuus est adhuc infans; qui victurus erat, si non ex patris adulterio natus fuisset. Relevant autem illi, propter quorum sanctitatem filii temporaliter minus puniuntur, quam juste puniri poterant propter originale peccatum. Et nota, Prosperum non dixisse quosdam parentes augere, quosdam vero minuere peccatum illud in filiis, sed aggravare, & relevare; quae voces proprie poenam respiciunt.

Objicitur & hoc argumentum: Si primo homine in innocentia permanente quispiam ex ejus posteritate praeceptum Dei fuisset transgressus, is suo peccato suos posteros infecisset eodem modo, quo nunc totum humanum genus peccato Adae infectum est: igitur & nunc peccata parentum posteriorum contagio quodam transeunt in filios. Ad quod respondemus effectum semel productum ab antecedente causa, eaque sufficiente, excludere causam posteriorem utpote superfluam. Et proinde natura semel infecta per primum peccatum, non ulterius inficitur per posteriora, quemadmodum caecitas aut tenebrae semel sufficienter causatae, non possunt iterum causari.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2