Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Unicum in singulis esse peccatum originale

§. 3. Unicum in singulis esse peccatum originale.

PEccatum originale unicum esse in unoquoque homine significat Apostolus Rom. 5. cum dicit judicium esse ex uno, scilicet delicto, in condemnationem, gratiam vero ex multis delictis in justificationem. Quem locum tractans & verba urgens Augustinus libro 1. contra Julianum capit. 6. ait; Ibi quippe unum non nisi unum delictum vult intelligiQuod & ratione probabili ostenditur, nam justitia originalis in qua conditus erat primus homo, unica erat; quare peccatum originale illi justitiae oppositum unicum est. Sicut enim justitia originalis erat charitas, sive rectus & ordinatus amor; ita peccatum originale est amor perversus atque inordinatus; qui licet in diversissima objecta ferri possit, haec tamen omnia una formali ratione complectitur, quatenus scilicet vel concupiscentiae vel aversionis a Deo nomine significatur.

Quod vero parvuli dicuntur baptizari in remissionem peccatorum, secundum generalem baptismi virtutem dictum est, quia videlicet non originale solum, sed actualia, omnia, si quae sunt in baptizando, peccata remittit. Baptismus enim toti aetati communis est. Quamquam & simpliciter responderi potest cum Augustino Enchir. 44. numerum pluralem pro singulari positum.

Quod & respondetur ad illud Psal. 50. Ecce enim in iniquitatibus, &c. sicut eodem loco respondet Augustinus, cap. 46. & post eum Leo epist. 86. Neque vero haec numeri enallage in dictis sententiis ratione caret. Nam peccatum originale, licet in se unicum sit, radix tamen est & causa (quoad concupiscentiam relictam) plurium peccatorum. Siquidem in ipso Davide, cujus illa sunt verba; Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, &c. pepererat duo gravissima peccata, adulterium & homicidium.

Similis est responsio ad Ambrosii verba in apologia David cap. 11. quae & citantur ab Augustino lib. 1. contra Julianum capit. 3. ubi dicit parvulos non unum habere peccati contagium, significans videlicet in uno illo plura virtute contineri.

Possunt nihilominus & alia ratione in uno originali peccato plura peccata intelligi, quia nimirum plures animae potentias inficit, ac depravat, nempe intellectum, voluntatem & appetitum inferiorem, tam irascibilem, quam concupiscibilem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3