Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Adae peccatum fueritne unum, an plura

§. 4. Adae peccatum fueritne unum, an plura?

QUod dictum est unicum esse in singulis nascentibus peccatum originale, alio quoque argumento probare conantur quidam, quia videlicet prima hominis transgressio ex qua peccatum originale in omnes homines transiit, unicum fuit peccatum, non plura. Sed hoc quatenus veritatem habeat, considerandum est. Nam primi hominis transgressionem singulari numero peccatum vel delictum vocari in sacris literis satis quidem constat; ut Rom. 6. Si enim unius delicto multi mortui sunt. Et rursum. Nam judicium qui lem ex uno, intellige delicto, in condemnatio nem. Quo loco nihil vetat ipsius Adae delictum intelligi, tametsi alii malint intelligere peccatum ex Adae delicto originaliter contractum. Et iterum: Si enim in unius delicto mors regnavit per unum. Et Sap. 10. a delicto suo per sapientiam eductus dicitur primus homo. Hoc modo passim & Patres locutos legimus, ut Augustinum Enchir. 45. & 46. & alibi.

Caeterum si historiam Genesis, qua transgressio primi hominis describitur, diligenter inspiciamus, simul & ea quae circa dist. 22. hujus libri dicta sunt memoria repetamus, facile intelligetur, non simpliciter unum fuisse peccatum in prima hominis transgressione, sed revera plura actualia peccata in ea contineri. Primum enim fuit peccatum superbia, concepta ex illis tentatoris verbis: Eritis sicut Dii, scientes bonum & malum. Alterum fuit infidelitas, qua & Deo non credidit mortem ex vetita fructus comestione comminanti, & serpenti credidit promittenti, futurum ut ex eadem comestione & Deo similis fieret, & boni malique scientiam acciperet. Tertium, esus ipse ligni vetiti, in, quo nihilominus externo opere duo peccata, furtum & gula, quae plerumque separatim committi solent; conjuncta inveniuntur. Haec & alia nonnulla peccata in una illa primi hominis transgressione, praeter Augustinum Enchir. 45. a Magistro citatum, considerarunt & alii Patres, ut Ambrosius in 4. Luc. tractans tentationem Christi & Gregorius hom. 16.

Neque vero dicendum est, plura haec peccata ita concurrere in unum, sicut de originali supra diximus. Simpliciter enim originale peccatum unum est secundum formalem rationem, ut ex §. superiori patet, actualis autem Adae transgressio plura actualia peccata complexa est, tametsi omnia in unum finem concurrentia; videlicet ambitionem, qua appetivit aequalitatem Dei. Cujus quidem finis ratione nihil vetat totam illam transgressionem quodam sensu unum peccatum dici; sicut quimentitur aut pejerat ut rem alienam occupet, unum quodammodo peccatum committit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4