Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

An omnes nascantur aequaliter peccatores

§. 5. An omnes nascantur aequaliter peccatores?

Communis est Scholasticorum post Hugonem & Magistrum doctrina, omnes homines nasci) aequaliter peccato originali obnoxios; ita ut neque in culpa neque in poena respondente sit ulla diversitas inter eos, qui in solo hoc peccato decedunt. Quam sententiam & Anselmus expressit libro de conceptu Virg. cap. 23.

Ratio autem haec reddi potest ex verbis Cypriani libro 3. epistola 8. quia infans recens natus nihil peccavit, nisi quod ex Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae contraxit. Quare cum carnalis illa nativitas ex Adam sit omnibus aequalis, erit & contagium aequale.

Addi potest & altera ratio: Nam per secundum hominem Christum parvulis omnibus in baptismo aequalis confertur gratia, & aequalis in futuro redditur gloria, si ante usum rationis ex hac vita decedant, & neque alterius Sacramenti neque martyrii participes fiant. Quare consentaneum est per primum hominem Adam, omnes ex eo nascentes aequaliter peccatores constitui.

Quod si objicias, parvulos postquam ad aetatem ratione utentem venerint, non aequaliter omnes ad malum propensos esse, sed alios plus, alios minus; neque ad eadem omnes vitia inclinari, sed alium ad hoc, alium ad illud. Respondeo congenitam illam & radicalem concupiscentiam in omnibus esse aequalem, propter unitatem causae inficientis. Caeterum quia in alio plus, in alio minus adminiculi ad peccandum reperitur, sive ex parte animae, sive ex parte corporis, idque juxta vitiorum diversitatem; inde fit, ut in adulta aetate, non omnes aequaliter peccent, sed vel plus vel minus, & in alio atque alio peccati genere, pro varietate naturalis complexionis, ac naturalium instrumentorum, vel etiam occasionum quae per vitam offeruntur. Quomodo etiam fit, ut qui aequalem in baptismo gratiam infantes perceperunt, accepto jam usu rationis neque aequaliter Deo serviant, neque iisdem pietatis operibus vacent, sed pro diversitate donorum naturalium, vel aliorum adminiculorum & occasionum diversimode acceptam Dei gratiam dispensent, quemadmodum docent Petrus Apostolus 1. epist. 4. & Paulus Rom. 12.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5