Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De poena peccati originalis quid certo tenendum sin

§. 6. De poena peccati originalis quid certo tenendum sin POena peccati originalis alia temporalis est, alia A aeterna. Ad poenam temporalem pertinet mors corporis, aliaeque hujus mortalitatis aerumnae atque; miseriae, juxta illud Rom. 5. Perunum hominem pec¬ tatum intravit in hunc mundum, & per peccatum mors. Et Corinth. 15. In Adam omnes moriuntur. Et, Per hominem mors. Et Rom. 8. Corpus mortuum est propter peccatum. Idem a Patribus decretum est Can. 2. Concilii Arausicani, & Can. 2. sess. 5. Concil. Trid. verbis ex Arausicano Canone repetitis.

Porro de futuri saeculi poena, seu propter rei obscuritatem, seu propter opinantium diversitatem, difficilior existit quaestio, ubi tamen juxta Scripturae authoritatem & Patrum definitiones in primis certo statuendum est, parvulos in solo originali peccato decedentes non ingressuros regnum coelorum, cum sit definita Domini sententia Jo. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, non potest introire in regnum Dei. Hoc autem etiam Pelagius de parvulis non baptizatis, licet eos negaret peccato obnoxios, confessus est. Sed quia extra regnum caelorum vitam eis promittebat aeternam, videndum utrum ejusmodi opinionem sana doctrina permittat.

Certe manifestum satis est in Scripturis sacris, vitam & salutem aeternam non aliud intelligi, quam regnum caelorum. Quod enim Joan. 3. Dominus dixerat regnum Dei, postea in eodem sermone aeternam vitam & salutem vocat: Ut omnis, inquit, qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et iterum: Ut salvetur mundus per eum. Et in verbis Joannis Baptistae eodem. cap. Qui incredulus est filio, non habebit vitam. Act. 8 Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et Rom. 6. Gratia Dei vita aeterna. Et 1. Jo. 5. Qui non habet filium Dei, vitam non habet. Aliaque ejusmodi loca pene innumera, ut merito jam olim in Synodo Palaestina contra Pelagium habita, damnatus sit iste Pelagii articulus: Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aternam, quemadmodum refert Aug. epist. 106. ad Paulinum. Qua de re videre quoque licet epistolas Concilii Carthaginensis & Milevitani ad Innocentium Papam, quae sunt apud Augustinum numero 90. & 92. necnon eam qua respondet Innocentius Patribus Milevitani Concilii, quae apud eundem Augustinum est 93. in qua de parvulis interpretatur illud Joan. 6. Nisi manducaveritis carnem filii hominis, & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ipsaque Innocentii verba repetit Aug lib. 2. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 4

Leguntur autem verba prorsus ejusdem sententiae apud Gelasium Papam in epistola ad Picenos, ubi impiam & profanam vocat eorum propositionem, qui dicunt parvulos pro solo originali peccato non damnari, sed tertium quendam eis locum tribuunt, in quo extra regnum caelorum vitam agunt beatam. Utitur quoque dicta probatione ex verbis Domini: Nisi manducaveritis. Ex quibus concludit etiam parvulos, nisi manducaverint, vitam in semetipsis habere non posse. Disserit de eadem re contra Pelagianos Augustinus variis locis, sed praecipue lib. 2. de origine animae cap. 10. & in libro de haeresibus, in haeresi Pelagii. Et in Joan. ad illud; In domo patris mei, &c. tractat. 67. & in lib. 3. de peccatorum meritis capite 4.

His accessit postremo definitio Concilii Trident. sess. 5. Can. 4. in quo damnantur anathemate qui nogant parvulos ex Adam trahere peccatum, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari, ad vitam aeternam consequendam.

Praeter haec autem & illud certo statuendum est, eos qui ex hac vita decedunt in peccato originali, nunquam a poena ejus in aeternum liberandos esse; neque ullo modo auscultandum iis, qui illis salutem id est, beatam quandam vitam promittunt in relurrectione universali, ut habet periculosa & temeraria Catharini opinio, ad quam confirmandam utitur his & hujusmodi Scripturis: Novissime inimica destruetur mors: Princeps hujus mundi ejicietur foras. In Christo omnes vivificabuntar. Sed has Scriptura sententias constat juxta sanam & Catholicam interpretationem longe alium sensum habere.

Ad eum autem errorem destruendum non opus est alia probatione, quam ea qua Patres usi sunt adversus Origenem, docentem damnatorem poenas aliquando finem habituras. Qua de re satis dictum sub finem 4. sententiarum. Neque enim dubitandum, etiam parvulos qui solo peccato originis tenentur obstricti, post hanc vitam in damnatorum numero habendos, cum dicat Apostolus Rom. 5. per unius delictum in omnes homines transire condemnationem.

Ex his igitur quae diximus manifeste sequitur, poenam peccato originali debitam esse perpetuam carentiam visionis divinae. Cum enim visio Dei, de qua dictum est 1. Cor. 13. Videbimus cum facie adfaeiem. Et 1. Joan. 3. Videbimus eum sicuti est, extra regnum caelorum & vitam aeternam nulla sit; quin potius ipsa regnum caelorum & vitam aeternam constituat, minime dubitandum est, ab ea alienos fore quos jam ostendimus, neque in regno caelorum, neque in vita aeterna partem habituros. Ita docet Innocentius III. in decretalibusc. Majores tit. de baptismo & ejus effectu. Estque haec adeo certa doctrina, ut contrarius error superet etiam haeresim Pelagianam, quemadmodum ex supra dictis perspicuum est. Nam & Caelestinus Pelagii discipulus cum de parvulis sine baptismo morientibus interrogaretur, respondere solitus erat: Quo non eant scio, quo eant nescio; significans se certum quod non eant in regnum caelorum. Testatur id August. libro de peccato originali cap. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6