Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An parvuli non renati in beatitudine aliqua futuri sint

§. 7. An parvuli non renati in beatitudine aliqua futuri sint?

QUorundam Catholicorum opinio tribuit parvulis sine baptismo decedentibus beatitudinem quandam naturalem, in qua & omnis tristitiae ac doloris expertes sint, & naturalia omnia cognoscant, & Deum in creaturis cognitum laudent, atque in eo gaudeant & delectentur; praediti nimirum bona ac laeta voluntate, utpote Dei voluntati per omnia consentiente. Verum haec & hujusmodi utrum sacris literis & Patrum sententiis bene consonent, videndum est.

Imprimis ostensum est, parvulos non renatos fore extra regnum Dei, & alienos a visione Dei: Atqui Augustinus libro 3. contra Julianum cap. 2. testatur non parvam esse poenam, imaginem Dei in aeternum exultare a regno Dei. Et Enchir. capite 112. dicit ei nulla hujus vitae tormenta posse comparari. Quibus similia habet serm. 14. de verbis Apostoli. Et Chrysostomus homil. 24. in Matth. & homil. 47. ad populum Antiochenum: & iterum homil. 57. ad eundem populum: & homil. 13. in epist. ad Philippenses, abjectionem a facie Dei, ut pravem poenam vehementi oratione exaggerat. Basilius quoque in Psal. 33. ad illud: Timorem Domini, dicit id esse suppliciorum omnium gravissimum. Neque illorum responsioni acquiescendum, qui dicunt esse eam quidem poenam per se magnam, sed parvulis nullam; ut qui de ea carentia non sint dolituri, propterea quod non fuerint, ut aiunt, ad beatitudinem regni caelestis proportionati. Quae responsio veritatem peccati originalis evacuat. Si enim peccatum originale, ut suo loco oftendimus, peccatum est proprii nominis. necesse est ut ei poena aliqua proprii nominis respondeat. Hac igitur sublata, tolletur etiam propria peccati ratio.

Adde quod neque Scriptura sacra, neque Patrum quisquam hujus naturalis beatitudinis, quam extra regnum caelorum parvulis quidam tribuunt, usquam meminerit, sed contra satis videntur eam exclusisse, A quando in Pelagianis damnarunt, quod dicerent eos non quidem regnum caelorum, sed tamen vitam aeternam habituros. Cum enim distinguerent Pelagiani inter regnum caelorum & vitam aeternam, non aliam videntur intellexisse vitam aeternam, quam quae ab istis vocatur naturalis, eaque aeterna beatitudo; praesertim cum beatus & tranquillus vitae status soleat vitae nomine intelligi. De hac re loca sunt apud Augustinum lib. I. de peccatorum meritis cap. 28. & 30. & libro de peccato originali cap. 21. & serm. 14. de verbis Apostoli. Et libro hypognosticon respon. 5. Quibus addere licet & alia loca superiori capite citata. In quibus & hoc notandum est, quod locum inter aeternam beatitudinem & aeternam damnationem medium (in quo videlicet aliqui neque beati neque miseri sint) aperte illi Patres rejiciunt, multo magis rejecturi locum foelicitatis alicujus naturalis.

Praeterea statum illum parvulorum sine baptismo decedentium, iis nominibus passim vel appellant vel indicant Patres, quae cum dicta beatitudme minime consistant. Nam Cyprianus in epist. ad Fidum omnes eos perire dicit, qui in Christo non renascuntur. Quomodo loquitur & Leo Pontifex epist. 95. c. 15. Idque consentaneum est Scripturae, Gen. 17. Masculus cujus praeputii caro circuncisa non fuerit, delebitur, seu peribit anima illa de populo suo. Augustinus vero aeternam & secundam mortem multis locis appellat, ut lib. 13. de civitate Deicap. 14. & libr. 21. cap. 16. & 21. Item lib. 1. de peccatorum meritis, cap. 28. lib. 3. contra Julianum cap. 1. & lib. 6. cap. 8. & lib. de peccato originali cap. 21. Similiter loquitur commentarius Ambrosio ascriptus in 2. Cor. 5. ad illud: Si unus pro omnibus mortuus, &c. Prosper aeternam miseriam vocat lib. 2. de vocatione, gentium cap. 22. & 24. Atque his etiam graviora leguntur apud Fulgentium de fide ad Petrum c. 3. & 27. & in libro de Incarnatione capite 14. & 30. apud Gregorium libro 4. Moral. cap. 3. & libro δ. capite 12. Hi enim tormenta & supplicia gehennae nominant.

His accedit, quod constet parvulos antequam baptizentur, esse in regno & potestate diaboli, a qua non nisi per baptismi Sacramentum eruuntur. Quod & exorcismi illi baptismum praecedentes arguunt, quemadmodum colligit Augustinus libro I. de peccatorum meritis capite 34. Manent ergo in regno & potestate diaboli, quicunque sine baptismo ex hac vita decedunt. Quod & expresse pluribus locis ab Augustino asseritur, tum contra Julianum, tum alibi.

Denique Concilii Florentini authoritate, consentientibus Graecis, definitum est, illorum animas qui in actuali mortali peccato, vel in solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendos. Unde manifestum est, proprietatem poenae etiam in talibus agnoscendam, tametsi longe minorem ea qua puniendi sunt qui propria commiserunt peccata, ut infra docebimus.

Quod autem aiunt, mortuos sine baptismo parvulos Deum in suis operibus laudare, id cum manifestis Scripturis pugnare videtur, ut his atque hujusmodi: Non mortui laudabunt te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Et: In inferno quis confitevitur tibi? Et Baruch. 2. Non mortui qui sunt in inferno, dabunt honorem & justificationem Domino. Deinde quomodo laudant & benedicunt Deum, & in ejus voluntate acquiescunt, qui ratione peccati quod in eis est, & ab eis nunquam auferetur, mali sunt & a Deo aversi, Deoque contrarii, talesque semper permansuri? quemadmodum circa distinction. 30. ostendimus.

Haec igitur atque alia his similia de poenis parvu¬ lorum in sola originali culpa decedentium, vel ratione vel authoritate subnixa argumenta, plane improbabilem declarant eorum opinionem, qui quendam naturalis beatitudinis statum infantibus non renatis promittunt. Ubi etiam aeterna perditio, damnatio, miseria, mors secunda, infernus, gehenna, & constitutio sub regno & potestate diaboli, aliaque istiusmodi nominantur, nulla veri nominis beatitudo, ne imperfecta quidem intelligi potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7