Capitulum 8
Capitulum 8
An peccato originali debeatur in futuro saculo poena sensus
ALia quaestio est, utrum poena originali peccato: debita post hanc vitam sit sola carentia visionis Dei, an vero etiam poena sensus. Cujus quaestionis utrique parti sua non desunt argumenta. Pro confirmatione prioris haec fere proferri solent.
Primum: Poena sensibilis respondet illicitae delectationi sensus, juxta illud Apoc. 18. Quantum in deliciis fuit, tantum date illi tormentum & luctum. At parvuli nunquam fuerunt illicite delectati; non ergo poena sensibili affligentur.
Secundum: B. Job capit- 3. prae miseriis hujus saeculi optabat se in utero matris mortuum, addens: Nunc enim dormiens silerem & somno meo requiescerem. Igitur tales mortui ita separatisunt a conspectu Dei, ut tamen quietem habeant a poenis.
Tertium: Matth. 25. soli illi addicuntur igni aeterno, qui opera misericordiae, sub quibus & alia bona opera comprehenduntur, non fecerunt; vel ut subinde Augustinus exponit, qui peccata sua misericordiae operibus redimere neglexerunt. Talis autem culpa in parvulos conferri non potest; non ergo ignis poenam sustinebunt.
Quartum: Augustinus Enchir. 93. dicit, mitissimam fore poenam eorum qui originali peccato nullum aliud addiderunt. Et libro 5. contra Julianum capite 11. non dubitat parvulos sine baptismo morientes in damnatione omnium levissima futuros. Nec audet dicere, quod eis non esse, quam sic esse, potius expediret. Non ergo sentit eos ab igne cruciari.
Quintum: Ambrosius lib. 2. de Abraham cap. ult. dicit parvulos immunitatem habere poenarum; sed non regni honorem.
Sextum: Gregorius Nazian. oratione in sanctum baptisma, quae est num. 40. dicit infantes sine baptismo mortuos, nec coelesti gloria, nec suppliciis a justo judice Deo affici.
Septimum: Gregorius Rom. lib. 13. Moral. cap. 21. hoc indicat discrimen inter originale peccatum & actuale, quod poena originalis culpae sit speciem creatoris non videre, peccatis autem actualibus supplicium debeatur.
Octavum: Bernardi sermo 3. de Paschate haec sunt verba: Quid odit aut punit Deus praeter propriam voluntatem? Cesset voluntas propria, & infernus non erit. In quem enim ignis ille desaeviet, nisi in propriam voluntatem? Cum ergo parvuli propria voluntate nihil egerint, ab illo igne non patientur.
Nonam: Innocentius III. capite Majores. extra de baptismo & ejus effectu: Poena, inquit, originalis peccati, est carentia visionis Dei; actualis vero peccati poena, est gehennae perpetuae cruciatus.
Decimum: Magister in hanc distinction. §. E. dicit parvulos pro peccato originali nullam aliam ignis materialis vel conscientiae vermis poenam sensuros, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum.
Primo: Christus judicium universale describens Matth. 25. nihil medium facit inter regnum Patris & ignem aeternum. Eo autem judicio comprehendi etiam infantes, seu bonos seu malos, inde apparet, quia pertinent ad multitudinem gentium, quas dicit Dominus omnes ad illud judicium congregandas; sicut bonos comprehendi constat hac promissione Abrahae facta: Benedicentur in semine tuo omnes gentes. Unde & Augustinus in epist. ad Vitam 107. Et libro 6. contra Julianum cap. 10. dicit parvulos in novissimo die judicandos, & recepturos secundum ea quae gesserunt in vita.
Secundo: Matth. 3. dicit Dominus triticum congregandum in horreum, paleas autem comburendas igni inextinguibili. Et 13. ait: Exibunt Angeli & separabunt malos de medio justorum, & mittent eos in caminum ignis, ubi erit fletus & stridor dentium. Cum ergo parvuli non renati, neque justi sint, neque ad triticum pertineant, cum malis, quos palea significat, mittentur in ignem.
Tertio: Apoc. 20. judicati dicuntur mortui pusilli & magni, & quotquot non sunt inventi scripti in libro vitae, missi sunt in stagnum ignis. Quo etiam loco dicuntur infernus & mors mittenda in stagnum ignis; quia videlicet extra stagnum illud, neque infernus, neque mors amplius futura sunt, sicut nunc sunt aliqua ex parte. Igitur cum certum sit, in infernum infantes non renatos descendere, juxta definitionem Florentini Concilii, consequens videtur eos mittendos in stagnum ignis.
Quarto: Patres de poena non renatorum infantium loquentes, non tantum separationem a conspectu Dei, sed tormenta & supplicia gehennae & ignem aeternum nominant, ut Fulgentius de fide ad Petrum cap. 3. & 27. & Gregorius lib. 9. Moral. cap. 16. & ipse August. interdum, ut serm. 14. de verbis Apostoli; Enchit. 26. & lib. 21. Q civitate Dei cap. 12. & 35. & lib. 1. de peccatorum meritis cap. 28. & alibi. Et Prosper in Psal. 128. citans locum Matth. 13. Igni deputabitur, inquit, quicquid caruerit substantia charitatis.
Quinto: Peccatum originale punitur in hoc saeculo poenis sensibilibus, ut in parvulorum miseriis est manifestum, & Augustinus testatur lib. 3. contra Julianum, capite 3. & 5. Atqui hoc saeculum non est tempus retributionis & vindictae; sed potius misericordiae: Multo igitur magis in futuro saeculo sensibiliter punietur. Unde idem Augustinus lib. 3. de libero arbitrio cap. 15. In futurum, inquit, judicium servatur ad manifestationem atque accebrimum sensum miseriae, quidquid nunc occultissime vindicatur.
Sexto: In parvulis non renatis est habituale fastidium sanctae delectationis. Quam ob causam gravissimi peccati participes eos asserit Prosper lib. 2. de vocatione gentium cap. 4. Igitur merito vindicatur tale peccatum sensibili poena.
Septimo: Christus pro abolendo peccato originali in sua passione poenam subiit sensibilem: Sensibilis ergo poena ei debetur.
Octavo: Infantes renati ratione justitiae a Christo acceptae digni sunt gaudio sensibili; ergo non renati ratione originalis injustitiae digni cruciatu sensibili
Postremo: Concupiscentiae fomes non erit in eis extinctus: Commovebit ergo desideria rerum, quas tamen consequi non poterunt, & proinde suis desideriis cruciabuntur. Unde Augustinus lib. 6. contra Julianum cap. 16. In eis, inquit, qui non ad vitam resurgent: non foeliciter, sed poenaliter erit concupiscentia: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur, sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur.
Porro hanc de poena parvulorum sententiam post veteres Augustinum, Fulgentium, Prosperum & Gregorium Romanum, quos ita sensisse apparet, secuti sunt inter posteriores Gregorius Ariminensis, Joannes Driedo & alii nonnulli.
In hac igitur opinionum contrarietate imprimis scire oportet, neutram a suis authoribus (excepto Fulgentio qui cap. 27. de fide ad Petrum suam sententiam inter regulas fidei ponit) tanquam fide tenendam asseri, aut oppositam veluti haereticam damnari. Quare & nos hanc de sensibili poena quaestionem in medio relinquentes, dicimus rationes utrimque allatas non omnes ejusmodi esse, quae efficaciter concludant, aut probabiliter solvi non possint, quemadmodum patebit vim earum diligentius expendenti; verbi gratia: Quod primo loco parte priori propositum fuit, non concludit; quia pro peccatis spiritualibus, in quibus nulla est sensus delectatio, omnium consensu debetur poena sensibilis. Et Gregorium Romanum (quod septimo loco objiciebatur) certum est loqui de sanctis veteris testamenti in lymbo constitutis, quibus tamen peccatum originale dimissum erat per circuncisionem. Unde ex ipsius Gregorii sententia consequi videtur, eos quibus nulla ex parte dimissum est illud peccatum, gravius puniri quam sola visionis Dei carentia; praesertim cum alibi extet ejusdem Gregorii satis expressa sententia loco a nobis citato.
Sed neque illud quod in partem diversam quinto loco propositum est, concludere videtur. Non enim quicquid meretur poenam sensibilem temporariam, meretur aeternam, ut patet de venialibus peccatis. Et sane consequens alioqui foret, parvulos in futuro saeculo acerbissimis cruciatibus affici, cum id interdum non patiantur in hoc saeculo infantes tam baptizati, quam non baptizati.
Ad sextum vero respondemus; proprie in parvulis non esse habitus malos, sed habituum actuumque malorum radicem quandam, ipsam videlicet concupiscentiam. Nemo enim dixerit in parvulo recens nato inesse habitum avaritiae, ebrietatis, impudicitiae. Oportet enim habitus esse ad certum genus actionum determinatos: Atqui parvuli voluntas etsi mala, nondum tamen est ad certum aliquid determinata.
Sequitur enim ea determinatio usum sensuum & rationalium potentiarum in aetate adulta. Quare nec parvulus in futuro saeculo punietur avarus, impudicus, ebriosus, sed tantum ut malus atque a Deo aversus. Unde & eos falli non dubitamus, qui sic habitualem voluntatem malam parvulo non renato tribuunt; ut ex ea in futuro saeculo Deum actualiter odio habiturus & blasphematurus sit, cum id ne quidem de adultis omnibus vere dici posse videatur. Nec rationi consentaneum videtur, ut quisquam vel adultus vel parvulus in futuro saeculo pejor sit, quam in praesenti fuerit, cum divinae justitiae sit non malitiam augere, sed peccata punire¬
Septimum quoque argumentum non videtur concludere. Christus enim passus est pro peccatis etiam gravissimis, ideóque sustinuit acerbissimos etiam in corpore dolores. Quae tamen passio sicut pro venialibus, ita & pro originali peccato delendo valebat. Non enim negandum est; Christum solo suscepto animi dolore potuisse satisfacere pro universis hominum peccatis. Sed qui se ex abundanti charitate pro omnibus impendit, voluit copiosam etiam in poenis esse suam redemptionem.
Haec cum ita sint, pro nonnulla tamen hujus quaestionis explicatione aliquot conclusiones adjungemus.
Prima est; Si non corporis poenam, saltem animi dolorem a parvulis, non renatis ac ratione utentibus excludi non posse. Non enim fieri potest, ut qui tanto bono ad quod creati fuerant, se in aeternum privatos intelligunt, non animo doleant.
Quod & testantur Augustini & Chrysostomi sententiae supra suis locis citatae. Quin & Gregorius libro 13. Moral. cap. 21. Patribus in lymbo positis ex sola visionis Dei carentia grave taedium ascribit.
Secunda: Parvulos non tantum secundum animam, sed & secundum corpus miseros & infelices futuros. Utriusque enim par est ratio quantum ad generalem miseriae conditionem attinet. Et propterea etiam illa animae sua corpora aliquando resumpturae sunt, ut plenam accipiant pro peccato retributionem.
Tertia: Ex miseria corporis non sequi dolorem seu poenam sensibilem, ne quidem in hac vita, ut patet in dormientibus, & iis qui stupefacta habent membra, vel alioqui ad operationem inepta.
Quarta: Mitissimam atque levissimam inter omnes damnatos fore parvulorum poenam, etiamsi ea sensibilis ponatur, teste Augustino Enchir. 93. & lib. 5. contra Julianum cap. 11. Huc facit, quod David qui pro Absalom mortuo luxit incnsolabiliter pro filio ex adulterio ante octavum diem mortuo non luxit; sed luctus signa statim abjecit.
Postrema: Etiamsi sensibilis sit poena, non tamen affirmandum ita gravem fore, ut considerata poenae magnitudine melius sit eis non esse, quam levem aliquem in sensu dolorem etsi perpetuum pati. Ab hac sententia non abhorret Augustinus loco jam dicto contra Jullanum, tametsi eam simpliciter non asserat. Idem quoque ex facto David jam memorato colligi potest.
On this page