Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

An Adae peccatum fuerit omnium gravissimum

§. 9. An Adae peccatum fuerit omnium gravissimum.

AD exaggerationem peccati primi hominis multa concurrunt, quemadmodum ex iis quae circa dist. 22. dicta sunt, intelligi potest. Primum illud est, quod in Deum directe peccaverit, appetendo ut esset sicut Deus, & verbis ejus non credendo, & culpam sui peccati in Deum retorquendo. Unde ex parte objecti gravissimum fuit illud peccatum, cum simpliciter gravitas peccatorum ex objectis aestimetur.

Deinde alia consideratione gravissimum fuit omnium peccatorum, quae ab hominibus committuntur; quatenus videlicet in principio sui liberrimum, maximeque voluntarium fuit, utpote quando rationem adhuc integram nulla ignorantia vel passio a boni electione impediebat, aut ad malum impellebat. Hac consideratione saepe ab Augustino peccatum illud exaggeratur ut libro 14. de civit. cap. 12. & 15. & lib. 21. cap. 12. Item libro 3. de libero arbitrio cap. 19. & retractationum lib. 1. cap. 9. 13. & 15.

Tertio, gravissimum fuit ex parte nocumenti, quod ex eo consecutum est, quodque primus homo debuit & potuit praecavere. Laesit enim, & quantum in ipso est, in aeternum perdidit totum genus humanum. Attendit hanc rationem Augustinus Enchir. 48. capite dicens, unum illud peccatum tam magnum fuisse, ut in uno homine originaliter & radicaliter totum genus humanum damnaretur. Et lib. 22. de civit. Dei cap. 24. cum ait, nimis grande peccatum in primo homine, de quo caeteri exorti sunt, praecessisse. Et Gregorius in 1. Reg. 8. ad illud: Juxta omnia opera sua, &c. dicens: Nam quae major culpa quam illa, qua omnes moriemur?

Verumtamen ex his non est consequens, peccatum Adae fuisse simpliciter gravius quocumque alio peccato aliquando ab homine commisso, aut committendo. Quod enim ad primam rationem attinet, tantum inde colligitur, peccatum hoc fuisse in genere maximorum peccatorum. In quo tamen genere possunt alia aliis esse graviora. Gravius enim peccat in Deum blasphemus vel atheus, quam superstitiosus, & rursum in eadem specie fit ut alius alio gravius delinquat.

Secunda vero & tertia ratio non convincunt gravitatem majorem simpliciter, sed tantum, caeteris paribus, maxime cum non intenderit nocumentum, quod proinde tantum indirecte fuit ei voluntarium. Utrum autem prima illa transgressio fuerit peccatum in Spiritum sanctum, quod negat Magister, pendet ex intelctu ejus quod in Evangelio vocatur peccatum in Spiritum sanctum. Varie enim illud ab interpretibus exponitur.

Nec rursum improbabile est quod idem Magister asserit, primum hominem peccando non meruisse tam gravem poenam aeternam, quam multi postea meruerunt per alia peccata; ut Cam per homicidium fratris, Judas per traditionem filii Dei, & alii similes, quorum peccata valde habentur execrabilia.

Adde quod aut potest, aut non potest quisquam posterorum Adae gravius eo peccare. Si non potest, quaerenda est ratio, cum voluntas hominis hic viventis semper proficere possit in pejus, sicut potest semper proficere in melius. Si potest, temere affirmatur. nullum in tanta multitudole extare exemplum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9