Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

An primi parentes transgressionis suae veniam fuerint consecuti

§. 10. An primi parentes transgressionis suae veniam fuerint consecuti?

PRimo homines per poenitentiam peccati sui veniam & salutem consecutos esse, ac praecipue protoplasten Adam, tam constans est Ecclesiae totius sententia, ut haeretici jam olim habiti fuerint, qui illorum saluti contradicerent, quales fuere Encratitae & Tatiani. De quibus Irenaeus lib. 3. contra haereses cap. 34. & aliquot sequentibus, & post eum Epiphanius & Philastaus in haeresi eorumdem, & Augustinus haeresi 25. Qui etiam lib. Dde peccatorum meritis cap. 34. de utroque primo parente id merito credi dicit, quod postea juste vivendo per Domini sanguinem ab extremo supplicio fuerint liberati. Et epist. 99. De primo homine, inquit, quod eum Christus ex inferis solverit, tota fere Ecclesia consentit. Quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi Canonicarum Scripturarum hinc expressa non proferatur authoritas. Deinde proferens illud quod de Sapientia dicitur Sap. 10. Haec illum qui primus formatus est a Deo, custodivit & eduxit a delicto suo: Dicit eam Scripturam magippro hac sententia, quam pro ullo alio intellectu facere.

Quamvis autem ea Scriptura non diserte significet primum hominem salvatum esse (potuit enim accepta primi peccati venia relabi in aliud) ideo tamen diversam opinionem Patres supradicti inter haereses numerarunt, quod de salute primi hominis, imo utriusque primi parentis, eorumque per Christum ex inferis eductione perpetua quaedam esset in Ecclesia per manus accepta traditio. Quam & Augustinus urgendam putavit, magis quam Scripturam.

Potest nihilominus ad ejusdem Ecclesiasticae sententiae confirmationem proferri etiam illud; quod Deus utrumque postquam peccarunt non dereliquit, sed increpando requisivit, & ad poenitentiam vocavit; & ut eos in majorem spem ven ae erigeret, promisit semen ex muliere nasciturum, quo aliquando contereretur caput serpentis, qui eos ad transe sionem divinae legis induxcrat. Genes. 3.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10