Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

An et quomodo peccata parentum puniantur in filis

§. 11. An & quomodo peccata parentum puniantur in filis?

QUaestioni qua quaeritur, an peccata parentum puniantur in filiis, & qua id justitia fiat, occasionem dederunt duae scripturae in speciem pugnantes. Altera Exod. 20. Eco sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam & quartam generationem. Cui consonat illa Jer. querela Threnult. Patres nostri peccaverunt & non sunt, & nos iniquitatem eorum portavimus. Altera Ezech. 18. ubi reprehendit Dominus similem populi Judaici querimoniam dicentium: Patres nostri cemederunt uvam acerbam, & dentes filiorum obstupescunt. Eamque corrigit hac sententia; Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Cui similis est locus Jerem. 31.

Hanc apparentem repugnantiam ita tollere conatur Augustinus libro 6. contra Julianum cap. 12. & 13. ut verba Domini in Exodo referat ad homines ex Adam genitos & nondum renatos: qui propter peccatum ex Adam contractum obnoxii sunt aeternae damnationi. Verba autem Domini apud Ezcch. accipiat de renatis ac novi testamenti filiis, quibus cum remissum sit originale peccatum, nulla jam ex eo debetur futuri saeculi poena.

Verum haec responsio non videtur satisfacere. Primum, quia locus Exodi tantum extendit vindictam in tertiam & quartam generationem. Deinde, quia eodem loco non sola primi hominis iniquitas intelligitur, sed quorumcunque parentum. Tertio, quia Jeremias vir justus omnino suam personam in verbis supradictis comprehendisse videtur. Postremo, quia Judaei apud Ezech. querebantur de miseriis hujus vitae, quae sane illa Dei promissione a filiis novi testamenti non sunt ablatae.

Hieronymus scribens in eundem Exechielis locum, sententiam Exodi intelligit de filiis qui patrum suorum existunt aemulatores, & quodam haereditario malo a parentibus accepto Deum oderunt.

Quem sensum etiam apud Augustinum videre licet in Psal. 108. & apud Greg. lib. 15. Moral. cap. 22. Et confirmare videtur illa clausula adjecta, his qui oderunt me, qua idem Patres urgent.

Aliis haec responsio vera quidem, sed non plena videtur. Non enim in Exodo legimus: His qui oderunt me; sed, Eorum qui oderunt me, videlicet patrum. id enim praecesserat, tametsi 70. dativum verterunt. Nam & in sequenti parte quod dicitur; His qui diligunt me, non ad filios, sed ad patres refertur. Itaque locum Exodi hoc pacto plenius intelligunt: Ego Deus visitans iniquitatem patrum odientium me in tertiam & quartam generationem; quia licet misericors sim & differam vindictam temporalem, quam parentes meruerant, expectans eos ad poenitentiam; attamen si non convertantur, & in peccatis filios ac nepotes habeant imitatores, occasione iniquitatis parentum, a qua posteri non recesserunt, gravior in posteros incumbet vindicta, quam si parentum peccata non praecessissent. Atque hoc est quod queritur in lamentationibus suis Jeremias: Patres nostri peccaverunt, & non sunt, &c. non quidem negans sui temporis populum peccasse, in cujus peccata saepe alias graviter invehitur; sed significans occasione idololatriae aliorumque scelerum a majoribus commissorum quae temporaliter nondum punita erant, graviorem posterorum esse punitionem, quam futura erat si majores non ita peccassent. Porro hujus rei exempla proferri possunt de posteris Jeroboam, Salomonis, Manasse, & aliis. At vero illi quorum querelam Ezechiel introducit, se reputabant innoxios, tantumque propter peccata patrum suorum tam graviter affligi se existimabant, Deo non sine blasphemia injustitiam asscribentes. Filii autem novi testamenti (quorum tempora ibidem praesignat Ezechiel, dicens, non ultra fore parabolam illam in Israel) ita se affligi intelligunt propter peccata majorem, ut tamen & ipsi suam agnoscant iniquitatem dicentes cum Tobia: Ne reminiscaris delicta mea vel parentum meorum. Et cum Psalm. 105. Peccavimus cum patribus nostris. Indicant hanc expositionem Leo serm. 7. de Epiphan. Confirmant autem illa Moysi verba Exod. 34. Nullusque apud te per se innocens est, post quae proxime subjungitur sententia similis cum ea quam modo tractavimus ex capite 20.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11