Capitulum 1
Capitulum 1
Qua sit prima peccati origo
INQUIRIT Magister hac distinct. mali, id est, peccati originem. Cui inquisitioni jam ex parte satisfactum est per ea quae diximus circa distinct. 6. & 22. hujus libri, quarum priore de origine peccati in angelo, posteriore de ejusdem origine in primo homine tractata est quaestio. Pro majore autem dictae quaestionis explicatione notandum est, malum culpae, de quo hic sermo est, trifariam intelligi posse; vel ut tribuitur actui exteriori, vel ut actui interiori, vel ut habitui. Peccatum igitur quod est in actu externo, sicut & illud quod in habitu consistit, facile in suam refertur originem. Actus enim exterior ab interiore procedit, ut furtum vel mendacium a voluntate furandi, vel mentiendi; & habitus malus ab actu vel actibus malis causatur. Quia enim mala facimus, mali sumus.
Sed de origine ejus peccati, quod est in actu interiore voluntatis, difficilior est quaestio. Ad quam nihilominus absque dubitatione respondendum est, primam ejus originem neque Deum esse, qui est summum, increatum, ac perfectissimum bonum idemque omnium bonorum fons & origo; neque principium aliquod malum, velut omnium malorum fontem, cujusmodi commentus est Manichaeus. Sed bonum creatum ac defectibile, voluntatem videlicet intellectualis creaturae. Ea enim quatenus ex nihilo facta est, potest ab eo a quo facta est deficere atque a regula justitiae divinae deviare, sicut in universum omnis creatura quatenus ex nihilo est, potest in nihilum redire.
Haec Aug. doctrina est variis locis, iis praesertim, quibus contra Manichaeos disputat, ut toto libro de duabus animabus: (Duas enim singulis hominibus animas tribuebant Manichaei; alteram bonam a bono Deo datam; alteram malam a malo, ut opera hominis tam bona quam mala suis quaeque principiis assignarent.) Item lib. 2. de nuptiis & concupiscentia cap. 28. lib. 1. contra Julianum cap. 3. & ult. & lib. 3. cap. 5. Rursum libro de haeresibus in haeresi Manichaeorum. Enchir. 15. 23. & 24. lib. 1. de libero arbitrio, cap. 1. & lib. 3. cap. 17: & lib. 6. contra Julianum cap. 21. Et lib. 12. de civit. Dei cap. 1. 6. & 7. Et ante Augustinum Dionysius Areopag. libro de divinis nominis capite 4. parte 4. de eadem re late disputat.
Et quorum authorum testimoniis ostenditur imprimis peccati primam originem non esse rem malam, sed bonam. Deinde peccati proprie non esse causam effic ientem, sed deficientem, eo quod peccatum ipsum defectus sit & privatio boni. Postremo eam ipsam causam, nempe voluntatem, deficere posse, non quatenus est a Deo, sed quatenus ex nihilo
Ad id vero quod objici potest ex evangelio Matth. 7. Non potest arbor bona malos fructus facere, respondetur cum Augustino Enchir. 15. arborem bonam intelligi, non naturam vel naturalem potentiam, quam voluntatem dicimus, sed bonum interiorem voluntatis actum. Hunc enim Augustinus voluntatem bonam nominat. Quamvis ergo arbor bona fructus malos facere non possit; sicut tamen ex bona terra & vites nascuntur & spinae; ita, inquit, ex bona hominis natura oriri voluntas & bona potest & mala. Nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli & hominis natura bona. Quod & ipse Dominus eodem loco, ubi de arbore & fructibus loquebatur, apertissime ostendit. Ait enim: Aut facite arborem bonam & fructum ejus bonum, aut facite arborem malam & fructum ejus malum: satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse: ex ipsa tamen terra, cui loquebatur, utramque arborem oriri posse. Haec Augustinus.
Jam si objicias, voluntatem tam angeli, quam hominis, etiam in significatione actus bonam, id est, justam & rectam fuisse ab initio, ut superioribus demonstratum est, & proinde ex ea non potuisse exoriri malum; Respondemus cum Augustino, non ex actu voluntatis bono, sed ex naturali facultate liberi arbitrii, quae non nisi bona naturaliter est, processisse peccatum; quando videlicet relicto bono incommutabili in cujus amore creata erat, convertit se ad bonum commutabile, deficiens nimirum a rectitudine divinae atque aeternae legis. Nec enim aliud est peccare, quam a lege Dei deficere. Quomodo autem intelligere oporteat in voluntate hujus defectionis causam, explicat Augustinus libro 12. de civitate capite 6. & 7.
On this page