Capitulum 2
Capitulum 2
Malum non esse nisi in bono
PEccatum atque in genere malum omne sicut a I. Tre bona est tanquam origine & causa, ita esse non potest nisi in re bona. Cujus ratio est, quia malum non aliud est quam defectus, privatio atque corruptio. Quod autem ejusmodi est, existere non potest nisi in bono, ut subjecto. Quod si penitus extinguatur, atque esse desinat, jam non erit in quo haereat malum, ut recte dixerit quidam: Malum si destruat totum bonum, destruit seipsum.
Porro malum non esse rem vel naturam aliquam, sed rei ac naturae corruptionem, primum ex metaphora docetur, quae tradit bonum & ens converti. Cum igitur malum non sit bonum per se loquendo, fit ut nec entium genere contineatur. Convertibilium enim unum a quocunque removeris, removebis & alterum. Deinde, cum natura omnis a Deo sit, malum autem non sit a Deo, manifestum est malum non significare naturam.
Ad idem ostendendum utitur Dionysius Areopagita libro de divinis nominibus cap. 4. parte 4. hujusmodi argumento: Quidquid appetibile est bonum est; At omnis res appetibilis est, quia seipsam natura liter diligit & conservat: Res igitur omnis bona est. Malum ergo non res aliqua est, sed in re boni alicujus privatio, ut in justitia justitiae privatio in homine, vel angelo, sive in aliqua eorum naturali facultate; quae quidem naturaliter bona esse constat.
Quare non minus stulta, quam impia fuit illa. Manichaeorum doctrina, qua mali nomine naturam quandam per se malam, & a bono ita separabilem, ut seorsim existere posset, intelligentes, finxerunt duas in rerum universitate naturas, boni scilicet & mali; quorum ut neutrum ab altero exortum, ita neutrum alteri necessario messe, sed velut substantias, separatim ambo subsistere posse, putabant. Quanquam nec ut accidens aliquod, malum imaginari debemus, sed tantummodo, ut diximus, boni sive substantialis, sive accidentarii privationem.
Unde nec aliter, quam per privationem Patres malum definiendum esse putarunt. Ambrosius enim lide Isaac & anima cap. 7. Quid est, inquit, malitia nisi boni indigentia? Et Augustinus l. 11. de civit. cap. 9. Mali nulla est natura, sed amissio boni malinomen accepit. Et Ench. 11. Quid est aliud quod malum dicitur, quam privatio boni? Nam sicut corporis animalium nihil est aliud morbis & vulneribus affici. quam sanitate privari: ita & animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum. Late hanc doctrinam ibidem prosequitur Augustinus per tria capita sequent. Et quidem capite 13. ex superiori doctrina concludit, malum esse quod bonum est, atque adeo nullum malum esse, nisi quod bonum est; quia quaecumque mala dicuntur, quatenus res seu naturae quaedam sunt, bona sunt, ut homo vel Angelus, quatenus autem bono aliquo, veluti justitia, vel sapientia privata, mala sunt. Et capite proximo in his contrariis, bonum & malum, illam Dialecticorum regulam: Nulli rei duo simul inesse contraria; deficere dicit, usque adeo, ut horum alterum sine altero, id est, malum sine bono inveniri non possit. Deficere autem hactenus intellige, quia ad haec opposita bonum & malum, quae generali tantum ratione contraria dicuntur, non se extendit illa Dialecticorum regula.
Quod si objicias illud Isa. 5. Vaeiis qui dicunt bonum malum, & malum bonum; Respondet ibidem cap. 13. & 19. Augustinus, id dictum de rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus ipsis accipiendum esse: verbi gratia, qui adulterium dicit bonum, aut castitatem dicit malam, in illam incidit propheticam sententiam; non qui hominem adulterum, quem castum putat, simpliciter bonum dicit, ac multo minus, qui hominem adulterum, quatenus homo est, bonum, quatenus autem adul ter est, malum esse pronunciat.
On this page