Capitulum 1
Capitulum 1
Quid sit peccatum, et ad quae extendatur
TRES peccati definitiones sub initium hujus dist. ponuntur a Magistro, quarum duae. priores ex Augustino sumptae sunt, postrema ex Ambrosii lib. de paradiso cap. 8. Prima haec est. Peccatum est omne dictum vel factum vel concupitum, quod sit contra legem Dei. Secunda: Peccatum est voluntas retinendi, vel consequendi quod justitia vetat. Tertia: Peccatum est legis divinae praevaricatio, & caelestium inobedientia praeceptorum. Sunt & aliae peccati definitiones apud authores, ut ista apud Augustinum lib. I. de libero arbitrio cap. ult. Peccare est neglectis rebus aeternis temporalia sectari. Et haec apud eundem lib. 83. qu. 30. Peccatum est uti fruendis, & frui utendis.
Verum hae definitiones non omnia ea complectuntur, quae veram peccati rationem habent. Ut enim interim de venialibus peccatis quaestionem seponamus (de quibus proximo cap. dicendum) in quae certe postremae definitiones non videntur competere; satis apparet, sola actualia peccata omnibus jam datis definitionibus contineri; ea, inquam, sola quae consistunt in actuali cogitatione, locutione, vel alia sive interna, sive externa creaturae rationalis operatione, Quocirca peccatum originale, quod & ipsum veram, ac propriam peccati rationem habet, cum non sit actus transiens, sed corruptio & languor permanens, dictis definitionibus non comprehenditur; quemadmodum nec ea malitia, quae post actum peccati transeuntem relicta, hominem etsi non jam peccantem, peccatorem tamen constituit, remanetque tantisper donec per poenitentiam tollatur. Estque simile judicium de quibuscunque habitibus malis, quibus voluntas infecta & subjecta tenetur, etiam tunc, quando per eos actus non movetur, quemadmodum intelligitur ex verbis Augustini lib. 6. contra Julianum cap. 19. & de perfectione justitiae sub initium. Quo pertinent & ea quae supra diximus circa dist. 30. ad docendum non solos actus, sed & habitus coram Deo laudabiles aut vituperabiles esse. Deinde & de peccatis omissionis, quae proprie actus non sunt, sed in nuda actuum cessatione consistunt, similis quaestio moveri potest.
Ut ergo omnia ea in quibus vera peccati ratio invenitur, una peccati definitione concludamus, poterit peccatum hac notione explicari, ut secundum Scripturam dicatur omne peccatum esse iniquitas. Ita enim Joan. 1. ep. 3. Omnis, inquit, qui facit peccatum, & iniquitatem facit, & peccatum est iniquitas. Graece ἄνομια, quasi dicas illegalitatem, id est, deviationem a lege. Omne Ritur illud, quod vel est in homine, vel fit ab homine, devians ac recedens a rectitudine legis divinae, peccatum est. Qua peccati notificatione manifestum est comprehendi non solos actus sive internos sive externos, sed & actuum omissiones, & habitus malos; quatenus haec omnia vel voluntate fiunt, vel voluntati placent.
Ex his facilis est responsio ad quaestionem quam §. B. movet Magister, utrum videlicet sola voluntas sit peccatum, non autem actus exteriores. Quod videri cuipiam posset ex secunda Augustini definitione supra posita. An vero praeter voluntatem malam etiam actus externi peccata sint, quod aliae definitiones significant: An denique propterea quod omnis actus bonus sit, utpote Deum authorem habens, dicendum sit nullum actum neque internum, neque externum esse peccatum, sed eam solam quae actui conjungitur, boni privationem, atque a lege Dei defectionem, peccati nomine censeri. Respondendum est enim cum Magistro, actus malos tam externos quam internos peccata esse; qui omnes ejusmodi lege Dei prohibentur, praecipue tamen in malo actu voluntatis consistere peccatum; tum quia ex voluntate mala, tanquam radice mala foras procedunt mala opera tanquam fructus mali; tum quia opera externa malitiam suam sortiuntur ex actu interno voluntatis, non contra. Unde secunda illa peccati definitio ex Augustino, solam voluntatem tanquam id quod praecipue peccatum est, nominavit. Quomodo autem non repugnet, omnem actum esse a Deo, & nihilominus quosdam actus malos esse & vere peccata dici, plenius explicandum dist. 37.
Porro aliae quaedam peccati acceptiones impropriae & figuratae; cujusmodi subinde occurrunt in sacris literis, velut quod peccatum dicatur sacrificium pro peccatis oblatum, vel poena peccati, vel ad poenam obligatio, vel aliquid ad peccatum inclinans; non sunt praesentis instituti, neque ad supradictam peccati notionem referendae.
On this page