Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An venialia peccata sunt contra legem Dei

§. 2. An venialia peccata sunt contra legem Dei.

EA peccati notio, qua definitur defectus seu deviatio a lege Dei, comprehendit etiam venialia peccata. Quae licet imperfectam, veram tamen habent peccati rationem; ideóque necesse est etiam ipsa sub aliqua generali peccati proprie dicti notione contineri. Sed quaeritur, utrum etiam ea definitio, qua peccatum definitur esse, quicquid fit contra legem Dei, & ea qua dicitur esse voluntas agendi quod justitia vetat, comprehendat venialia. Id quod in textu negat Magister, dicens in utraque assignatione agi de mortali peccato, non de veniali. In qua opinione Magistrum sequuntur non pauci Scholastici. Inter quos Thomas 1. 2. qu. 88. art. 1. ad 1. sic habet: Peccatum veniale non est contra legem; quia veialiter peccans non facit quod lex prohibet, nec praetermittit id ad quod lex per praeceptum obligat, sed facit praeter legem, quia non observat modum rationis quem lex intendit. Sic ille.

Huic sententiae favere videtur, quod Scriptura eum qui sola venialia peccata committit, justum pronunciat, & legem implere dicit. Nam Apostolus Rom. 13. Qui diligit proximum, inquit, legem implevit. Et iterum: Plenitudo legis est dilectio. Et Gal. 5. Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Cum igitur non venialia quantumcumque multa, sed sola mortalia dilectionem excludant, consequens videtur venialia non esse contra legem Dei, eo quod non impediant quo minus lex Dei impleatur.

Contra vero; nullum esse veniale peccatum, quod non sit contra aliquam Dei legem, qua peccatum illud prohibeatur, tam ratione, quam authoritate multipliciter ostendi videtur.

Primo: Peccatum omne est deviatio seu declinatio a lege Dei; quare sicut lex recti, ita peccatum omne obliqui rationem habet: Atqui omne obliquum contrarium est recto; ergo omne peccatum contrarium legi.

Secundo: Malum non aliud est quam privatio boni, ut supra declaratum est, quod sine dubio etiam ad venialia peccata extenditur, quae revera mala sunt non poenae, sed culpae; quoniam iis aliquo bono debito privatur rationalis natura. Contrariantur ergo venialia illis bonis, quorum sunt privationes, & per consequens legi eadem bona praecipienti, atque opposita mala prohibenti.

Tertio: Omne mendacium quantumvis exiguum, veritati contrarium est; ergo omne peccatum quamtumvis modicum, justitiae contrarium est.

Quarto: Ex inductione. Nam mendacium officiosum est contra legem, quae universaliter prohibet mentiri; & concupiscere venialiter, est contra legem quae generaliter ait: Non concupisces; prohibens videlicet consensum etiam imperfectum in mala desideria; & ita de aliis quibuscunque venialibus. Nullum enim peccatum est, quod non adversetur legi, quae vel in genere vetat nos peccare, vel praecipit omnia in gloriam Dei facere, 1. Cor. 10.

Quinto: Si venialia non contra, sed praeter Dei legem tantum essent, jam non peccata essent, sed opera quaedam indifferentia, & proinde licita; licitum enim est, quicquid nulla lege prohibetur.

Sexto: Quot id iana Christianorum confessio, quae fere de venialibus tantum est, non fallaciter agnoscit omnia cogitatione, verbo & opere commissa esse contra legem Dei.

Septimo: Venialibus proprie poena debetur; ergo fiunt contra legem, qua talis poena peccantibus decernitur.

Octavo: Augustinus libro secundo de peccatorum meritis, capite 16. de venialibus disserens, sic ait: Neque negandum est hoc Deum jubere, ita nos in facienda justitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino peccatum. Nam neque peccatum erit, si quid erit si non divinitus jubeatur ut non sit. Et verbis consequentibus affirmat, Deum jubere omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamvis sit praescius neminem hoc impleturum. Ex quo patet eum comprehendere venialia. Ac deinde addit: Quomodo non vetatur per Dei justitiam, si pec¬ catum est? Quae profecto sententia ex diametro pugnare videtur cum verbis Magistri & Thomae negantium venialiter peccantem facere quod justitia vel lex prohibet. Et idem Aug. epist. 29. quae est ad Hieronymum, generaliter asserit, neminem peccare nisi faciendo contra charitatem.

Nono: Gregorius lib. 21. Moral. 9. testatur venialia peccata animam polluere, quam crimina extinguunt. Cui simile est, quod apud Augustin. legitur serm. 41. de sanctis, venialia peccata ita deformem efficere animam, ut eam ad amplexus sponsi caelestis, aut vix aut cum grandi confusione venire permittant. Quod certe veritatem non haberet, si non & deformitas pulchritudini contrariatur.

Decimo: Bernardus in libro de praecepto & praecepti dispensatione capite 14. apertissime docet, omne peccatum etiam veniale, esse contra Dei mandatum, eo ipso quo peccatum est. Item; cum, inquit, scienter & ex deliberatione in verbae otiosa, licet non indicto silentio, laxatur lingua, nunquid hoc tamen neget quispiam usurpari contra regulan veritatis?

Undecimo: Glossa ordinaria ad illud Roman. 7. "Nisi lex diceret, non concupisces. Hoc, inquit, elegiApostolus generale, unde omnia. Bona lex, quae dum O hoc prohibet, omnia prohibet": ergo & venialia lege prohibentur.

Duodecimo: Sanctus Thomas etsi diversum doceat uno & altero loco, alibitamen, ut in 1. 2. quaest. 74. art. 10. ad I. ita loquitur, ut dicat peccatum quod est contra rationes aeternas, etsi sit peccatum mortale ex genere; posse tamen esse veniale propter imperfectionem actus subiti: Atqui eodem articulo in corpore quaestionis, rationem aeternam interpretatur degem Dei. Idem. 2. 2. quaestione 88. articulo secundo affirmat omne peccatum esse contra Deum.

Haec argumenta aliaque ejusmodi quae facile a studioso colligi possunt; sane quam probabilem efficiunt eam sententiam, quae concedit etiam venialia prohiberi lege divina, eique ad versari, tametsi tantum imperfecta quadam ratione, sicut iis non nisi imperfectam peccati rationem competere fatendum est. Ad id vero quod in contrarium adferebatur, respondendum, legis plenitudinem, id est, impletionem juxta sensum Scripturae, magis a fine, hoc est charitate, quam a singulorum praeceptorum observatione aestimari. Quamdiu ergo charitas non violatur, etiamsi in minutis quibusdam lex observata non fuerit, nihilominus recte impleri dicitur; quia ita servatur, ut charitas quae est finis legis, salva maneat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2