Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

An peccata sint, qua fiunt contra leges humanas

§. 3. An peccata sint, qua fiunt contra leges humanas.

CUm peccatum ab Augustino definitum sit, quod fit contra legem Dei; & Ambrosio, legis divinae praevaricatio; merito quaeritur, utrum etiam ea quae non divinis, sed humanis tantum legibus prohibentur, peccata sint; & si sic, quomodo dictis definitionibus contineantur. Pro cujus quaestionis explicatione sciendum est, omnem legislativam potestatem quae est in creaturis, descendere a potestate suprema, id est, divina, & per consequens omnem legem ab humana potestate latam (dum tamen & potestas legitima sit, & lex ipsa legitime feratur, alioqui lex proprie non erit) ab aeterna & incommutabili lege Dei velut a principio ac fonte suo derivari; atque inde omnem suam rectitudinem mutuari, juxta illud Augustini libro primo de libero arbitrio capite sexto. In temperali lege nihil justum est, nihil legitimum, quod non ex aeterna sibi homines derivaverunt. Quicquid ergo committitur con¬ tra legem humanam, idem etiam fit contra legem Dei; qui eo ipso quo inter homines potestatem legislativam instituit, hoc etiam praecipit, ut illi potestati obediatur, parendo videlicet legibus ab ea latis. Non enim fingi potest praecipiendi potestas sine obligatione obediendi. Patet igitur fieri non posse, ut quis transgrediatur legem humanam, ut non etiam peccet contra legem Dei; eam nimirum, qua Deus instituendo inter homines legum condendarum potestatem, simul etiam instituit atque ordinavit, ut legibus ab ea potestate profectis obediretur.

Esse autem hominibus talem communicatam potestatem, & proinde legum ab ea profectarum transjustitiae Dei contraria essent, sicut foeditas munditiae, gressiones vere peccata esse, ita ut vere coram Deo & in conscientia rerum constituant, aperte docet Apostolus Rom. 13. Omnis anima, inquit, potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisa Deo: Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistii potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem re si stunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Et infra: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. De qua potestate etiam Sap. 6. principibus terrae dicitur: Quoniam data est a Domino potestas vobis.

Eodem pertinent omnes Scripturae quibus praecipitur obedientia superiorum, tam saecularium quam Ecclesiasticorum; qualis imprimis &t illa Rom. 13. jam recitata; quales & istae Heb. 13. Obedite praepositis vestris & subjacete eis. Et 1. Pet. 2. Subjecti estote omni humanae creaturae; sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis, &c. Et Tit. 3. Admone illos princibus & potestatibus subditos esse. Et Act. 15. praecipiens custodiri praecepta Apostolorum & seniorum. Item ubicunque filii parentibus, servi dominis jubentur obedire.

Pertinent huc & ea Scripturae loca, quae praecepta hominum Deo ascribunt, ut Luc. 10. Qui vos audit me audit. Act. 15. Visum est Spiritui sancto & nobis 1. Cor 14. Quae vobis scribo, Domini sunt mandata. Et illud Rom. 13. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Item 1. Thess. 4. Qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum. Quam sententiam iisdem pene verbis repetivit Ignatius in epist. 3. quae est ad Magnesianos.

Nec dissimile illud Augustini concione 1. in Psalm. 70. Ubi hoc jubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est quomodo Deus, quia obedire patri jussit Deus. Et illud Bernardi libro de praecepto & dispensatione capite 12. Quicquid vice Dei praelatus praecipit, quod non sit certum displicere Deo, haud secus omnino accipiendum est, quam si praecipiat ipse Deus. Quid enim interest? &c. Quo etiam in lib. inter alia quae docte disserit idem author de vi legum seu constitutionum humanarum, sic ait: Licet ipsa per se invicti operis qualitas innoxia sit, adjunctae tamen auctoritatis pondus, obnoxium mandato mandatumque peccato facit obnoxium: (intellige per transgressionem.) Et rursum eodem libr. Haec ergo, inquit, generalis regula sit universorum quae per se aut propter se nec bona nec mala sunt, aut divina institutione aut propria cujusque professione fixa non sunt: ut non jussa quidem licite utrumlibet vel admittantur vel omittantur; jussa vero sine culpa non negligantur, sine crimine non contemnantur. Haec ille. Perspicuum sit ergo ex dictis, ea quae fiunt contra leges humanas, si & leges ipsae nihil injustum contineant, & a potestate legitima procedant, id est, si verae leges sint, fieri quoque contra legem Dei, & proinde iis competere veram peccati rationem, modo venialis, modo mortalis, pro varietate praeceptorum & transgressionum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3