Capitulum 1
Capitulum 1
Peccata et causas esse et poenas peccatorum
TERTA est e Scripturis doctrina, peccata alia aliorum causas esse; sicut & illud certum quaedam ita esse peccata, ut sint etiam poenae peccatorum praecedentium. Et quidem peccatum peccati causa existit variis modis, vel quia unum alteri materiam subministrat, ut gula libidini, avaritia contentioni & litibus, & homicidiis. Unde Apostolus 1. Timoth. 6. Radix omnium malorum est cupiditas; vel quia peccatum semel cum delectatione perpetratum, invitat ad ejusdem iterationem & actuum frequentiam, unde nascitur habitus & consuetudo peccandi; vel quia unum ad alterum ut finem ordinatur, ut furtum ad luxum, homicidium ad rapinam & injustam rei possessionem, ut in Achab cui dictum est: Occidisti, insuper & posse disti. 3. Reg. 21. vel quia prioris pecati tegendi causa aliud committitur, quomodo furtum saepe causa est mendacii ac perjurii, & in Davide adulterium causa fuit homicidii; vel quia praecedenti peccato removetur impedimentum sequentis, ut pudor vel timor, vel gratia Dei, vel aliud retinaculum, quo quis a peccando retrahi ac prohiberi poterat, quomodo mitium omnis peccati superbia; vel denique quia peccatum procedens meritum est sequentis quomodo male vivendo meretur Christianus, ut in haeresim vel aliud infidelitatis genus labi permittatur. Atque hic modus per omnes superiores sparsus est, ac sola ab iis ratione differt, ut patet diligenter consideranti.
Ex quo etiam modo consequens est quod dicebamus, quaedam peccata poenas esse praecedentium peccatorum. Quia enim homo peccando meretur, non solum ut in peccato relinquatur gratia Dei destitutus, verum etiam ut in alia graviora permittatur incidere, consequens est, posteriora peccata poenae rationem respectu, praecedentis subire. Manifesta est autem hujus rei probatio ex Scriptura. Ait enim Dominus Joann. 8. Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et Petrus 2. epist. 2. de peccato loquens: A quo quis superatus est, hujus & servus est. Et Apoc. ult. Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Hoc enim justum est, ut eodem loco annotat Glossa ordinaria. Tale est & illud Psalm. 68. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Et 2. Thes. 2. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Omnium vero apertissimus est locus Roman. I. ubi Apostolus exaggerans ingratitudinem eorum qui cum agnovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed creatoris cultu neglecto creaturis servierunt; late ostendit in quae & quam abominanda peccata merito illius ingratitudinis prolapsi sint, atque a Deo traditi. Ita enim ait semel, iterum & tertio. Propter quod tradidit illos Deus, &c.
Reperitur haec doctrina compluribus locis apud Augustinum ut in Psalm. 57. Supercecidit ignis. Inter primum, inquit, peccatum apostasiae, & ultimam poenam ignis aterni, media quae sunt, & peccata sunt, & poenae peccati. Et paulo ante ad illud. Iniquitates manus vestra connectunt, docet quandam esse peccatorum inter se colligationem, ac velut catenam, in qua alia sint causae subsequentium, alia poenae praecedentium peccatorum. Idem libs. 5. contra Julianum cap. 5. justo Dei judicio fieri dicit, ut crimina criminibus vindicentur, & supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed & vitiorum incrementa. Alia loca sunt libr. de praedestinatione sanctorum cap. 10. libr. 1. retractationum cap. 9. & lib. 3. de libero arbitrio cap. 18. lib. 83. qu. 77 & libro de natura & gratia cap. 22. & 23. His consentanea scribit Gregorius lib. 25. Moral. cap. 9. per totum, & homilia 11. in Ezechielem.
On this page