Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Difficultatis cujusdam circa superiorem doctrinam explicatio

§. 2. Difficultatis cujusdam circa superiorem doctrinam explicatio.

NOn nullam difficultatem habet, quo sensu dictum sit quaedam peccata poenas esse peccatorum, cum poena omnis sit a Deo juxta illud Amos 3. Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit, quoniam & Augustino teste libr. 1. retract. cap. 9. omnis poena peccati justa est. Quicquid autem justum est, Deum omnis justitiae fontem authorem habet. Quare consequens videbitur, Deum alicujus peccati authorem esse, si peccatum aliquod etiam poena est.

Ut huic difficultati respondeatur, exponendum nobis est quod peccatum, & quo sensu poena vocetur. Quidam enim putant peccatum dici poenam, quod ejus actio affligat authorem suum, quomodo invidia maximum tormentum a Poeta dicitur. Item quia detrimentum honoris & famae quaedam peccata adferunt, ut furtum, perjurium; quaedam etiam sanitatem laedunt, ut gula & luxuria; & generaliter omnia fere sui recordatione conscientiam velut morsu lacerant. Sed hoc modo non docetur quaedam peccata poenas esse praecedentium peccatorum, sed tantum talia esse, quae manifestam poenam vel secum adferant, vel post se relinquant.

Alii volunt peccatum dici poenam, quatenus peccatum quod est (ut Magister recte docet in fine praecedentis distinctionis) activa corruptio boni, utpote a libera voluntate profecta, conjunctam habet corruptionem boni passi vam; qua nimirum homo privatur eo bono, cus peccatum opponitur, quae passiva corruptio poena est. At neque hoc modo ostenditur subsequentia peccata poenas esse praecedentium; adcóque juxta hanc declarationem omne omnino peccatum, etiam primum illud primi hominis, poena peccati, id est, sui ipsius dici poterit. Cum enim omne peccatum corrumpat aliquod bonum, sequitur necessario ex omni peccato illa passiva boni corruptio. Qua consideratione docent interdum Patres omne peccatum suam poenam & miseriam inseparabiliter secum trahere, ut sanctus Augustinus lib. 1. Confess. cap. 5. dicens, non parvam esse miseriam, non amare Deum, & cap. 12. cum Deo loquens; fussisti, inquit, & sic est, ut poena sna sibi sit omnis inordinatus animus. Et alibi testatur justitiam Dei non permittere, ut vel momento temporis existat dedecus peccati sine decore vindictae. Sed aliud est, peccatum poenam esse peccati, nimitum praecedentis cujusdam, quod ex mente sancti Augustini non est omnibus peccatis commune, ut patet ex libr. 1. retractationum cap. 17. & expositione in Psalm. 57. ubi primum Adae peccatum dicit ita peccatum fuisse, ut non fuerit alicujus peccati poena. Quod & similiter de primo peccato Angeli praevaricatoris veritatem habec. Imo de primo peccato actuali omnium in infantia baptizatorum.

Dicendum igitur est, non omnia peccata sed quaedam esse poenas peccati; ea videlicet in quae qui ineidit merito peccati ante commissi. De talibus enim Apostolum Rom. 1. loqui manifestum est. Dicuntur autem posnae, non inquantum peccata sunt, quia alia est ratio peccati, alia poenae; sed inquantum sunt nocumenta a Deo vel facta vel permissa, atque ordinata ad vindicandum quod contra ejus legem commissum est. Unde Augustinus libro de praedestitatione Sanctorum capite 10. Etsi, inquit, sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut etiam poenae sint peccatorum, unde dictum est: Tradidit illos Deus, &c. non ibi peccatum Dei est, sed judicium.

Quomodo autem judicium illud Deus exerceat, ita Patres fere declarant, ut dicant eum vindicare peccatum praecedens deserendo peccatorem, id est, non apponendo gratiam, qua peccata subsequens vitetur. Unde Augustinus libro de natura & gratia capite 22. dicit Deum peccata peccatis vindicare, non ad ea cogendo, sed dignos deseri, deserendo. Et lib. 5. contra Julianum cap. 3. ait: Cum dicitur homo tradi suis desideriis, inde fit reus, quia desertus a Deo, cedit eis atque consentit, & fit ei peccatum subsequens praecedentis poena peccati. Similis locus est libro primo contra 2. epist. Pelagianorum cap. 18. Sed & alibi saepe hunc Judicii dixini modum idem Augustinus inculcat. Cui consonat Gregorius libro 25. Moralium capite nono, ubi de peccato quod prioris peccati poena est disputans ait: Quem enim liberare noluit, deserendo percussit.

Alius est modus quo judicium hoc Deus exercet, quando peccata praecedentia vindicans, non solum non apponit gratiam, qua quis corrigatur, sed etiam ea vel interius operatur in homine, vel exterius objicit homini, quae illi fiant offendicula & occasiones graviorum lapsuum. Indicat hunc modum Augustinus eodem loco contra Julianum, quando dicit quosdam a Deo tradi passionibus ignominiae, sive deserendo, sive alio quocunque vel explicabili, vel inexplicabili modo. Et plenius eodem capite, ubi non negat quosdam per Dei potentiam in peccata compelli; non quasi cuiquam peccandi author sit Deus, aut invitum ad peccandum cogat; sed quia per potentiam ea facit, quibus ut occasionibus utatur homo ad peccandum. Quomodo & ea sunt intelligenda quae apud eundem leguntur lib. de praedestinatione Sanctorum capite 20. & libro de gratia & libero arbitrio capite 20. & 21. De quorum intellectu nonnihil diximus ad dist. 40. lib. 1. ubi quaerebatur, an reprobatio Dei sit causa peccati in homine. Simili sensu accipiendum quod ait B. Greg. hom. 11. in Ezechielem, impoenitentibus Deum ponere offendiculum, ut gravius impingant.

Postremo generaliter notandum, in omni eo quod peccatum dicitur, hoc tantum Deo ascribendum quod positivum & ordinatum est; quicquid autem privativum seu defectivum atque inordinatum est, tanquam malum a Deo authore removendum, cujus rei declarationem circa hanc & proxime sequentem dist. late prosequuntur Scholastici.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2