Capitulum 1
Capitulum 1
Actus mali an et quatenus sini a Deo
QUAESTIONEM de actibus malis, an & quatenus Deum authorem habeant, prolixe versat Magister distinct. 35. & 37. Ut autem eam compendio explicemus, dicendum est in omni actione mala duo consideranda esse ac diligenter distinguenda, quorum alterum formale est, ut loquuntur, operis mali alterum materiale; malitiam videlicet, & ipsam actus substantiam, quorum illud non est a Deo, hoc autem a Deo est.
Malitiam non esse a Deo, tam ratio quam Scriptura ostendit. Ratio quidem, quia Deus non est causa deficiens, sed tantum efficiens; malitia autem defectus est boni, qui causam habere non potest nisi deficien¬ tem. Item cum Deus sit fons omnis bonitatis, adeoque ipsa summa & perfecta bonitas, non nisi absurdissime peccati seu malitiae origo in eo constituitur.
Scriptura vero passim hoc ipsum inculcat, ut Psal. 5. Non Deus volens iniquitatem tu es. Et Sap. 14. Odio sunt Deo impius & impietate ejus. Et Jac. 1. Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentatur, &c. Et Abac. 1. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, & respicere ad iniquitatem non poteris. Et Matth. 7. Non potest arbor bona malos fructus facere; aliisque hujusmodi locis. In quam sententiam etiam, libr. superiori dicta sunt nonnulla ad distinct. 40. & 45 Eadem quoque est omnium Patrum consentiens doctrina, (reclamantibus licet hujus temporis haereticis) ut non sit necesse in ejus probatione diutius immorari.
Quod autem omnis actio in se atque secundum suam naturam considerata, sit a Deo (quamvis quidam Doctores tempore Magistri de actionibus malitiae substratis, ut aiunt, id negaverint, adeo ut nec ipse Magister in textu ausit hoc definire; sed lectoris arbitrio rem totam relinquat) recte pro certo & indubitato tenent Scolastici, tum Scripturae authoritate, tum rationibus & Patrum testimoniis adducti. Scriptura enim omnium omnino rerum originem Deo attribuit, ut Joan. 1. Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. Constat autem actionem ac motionem aliquid esse, nimirum positivum quippiam. Item Sap. 11. Diligis omnia quae sunt, & nihil o disti eorum quae fecisti. Et ne de substantiis tantum haec dicta quis existimet, etiam de actionibus generaliter ab Apostolo dictum est Act. 17. In ipso vvmus, movemur & sumus. Et alibi: Qui omnia in omnibus operatur. 1. Corinth. 12. Sunt & alia Scripturae loca, quibus absolute & sine exceptione omnia quae sunt, in Deum authorem referuntur. Nec minus manifeste id probant rationes. Una, quia Deus est causa prima & universalis. Quare fieri non potest ut ens aliquod quantumcumque exiguum & in genere entium imperfectum, procedat a causa secunda & particulari, nisi Deo tanquam prima & universali causa cooperante, ac primum agente.
Altera, quia omnis creata potentia defectibilis est, ita ut nisi cooperantem habeat potentiam increatam, statim reipsa deficiat; utpote ab illa necessario dependens, non solum in existendo, verum etiam in movendo seu operando. Non poterit ergo ab ea vel minima actio procedere, absque cooperatione potentiae divinae.
Confirmat hanc doctrinam Augustinus aliquot locis, ut in lib. octoginta trium quaest. qu. 21. Deus, inquit, omnium quae sunt author est, quae in quantum sunt, in tantum bona sunt. Et q. 24. Omne quod est, in quantum est, bonum est. Summum enim est illud bonum, cujus participatione sunt caetera bona, Et lib. 1. de doctrina Christiana capite 32. Ille summe ac primitus bonus est, qui omnino incommutabilis est, & caetera quae sunt, nisi ab illo, esse non possunt, & in tantum bona sunt, in quantum acceperunt ut sint. Et Enchir. 13. Omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset; si res ipsa quae mala est, natura non esset.
Porro de ipsa actione cui malitia adhaeret, & quam peccatum vocamus peculiariter loquens Anselmus in lib. de concordia praedestinationis & praescientiae: Omnis, inquit, qualitas, & omnis actio, & quicquid habet aliquam essentiam, a Deo est, a quo est omnis justitiae & nulla injustitia; facit igitur Deus omnia quae justa vel injusta voluntate fiunt, id est, bona opera & mala; in bonis quidem facit quod sunt, & quod bona sunt; in malis vero quod sunt, sed non quod mala sunt. Et iterum: Omnes actiones & omnes motus facit Deus, quia ipse facit res a quibus, & ex quibus, & per quas, & A in quibus fiunt. Et nulla res habet ullam potentiam velendi aut faciendi nisi illo dante. Ipsum quoque velle, quod aliquando justum est, aliquando injustum, a Deo est. Non esse vero bonum, non est quid, nec a Dec est. Sic ille.
Ex quibus patet, ita omnes actiones & motus etiam illos qui peccatis inseparabiliter adhaerent esse a Deo, ut Deus in omni actione & motu sit intime & principaliter agens: Malitiam vero conjunctam, sive separari possit ab actione, sive non possit, (quo in genere sunt actiones quae sic exprimuntur, ut malitiam necessario involvant, velut odium Dei, blasphemia, mendacium) non in Deum sed in causam a Deo ac Dei lege deficientem, videlicet hominis vel Angeli voluntatem, referendam esse. Quare ad quaestionem propositam absoluta responsio est, actus malos non esse a Deo, non enim malitia a Deo est. Sunt autem a Deo in quantum sunt actus. Ea enim ratione pertinent ad generalitatem rerum existentium atque a Deo factarum.
On this page