Capitulum 1
Capitulum 1
Bonitas vel malitia voluntatis unde sit aestimanda
DISPUTANS Magister hac dist. & duabus proxime sequentibus de bonitate & malitia voluntatis, nomine voluntatis non facultatem naturalem volendi aut nolendi quippiam intelligit, quae tamen usitatius in scholis voluntas dicitur, (quamvis & illa propter suos actus bona vel mala recte dicatur, non minus quam animus & Nomo ipse) sed internum voluntatis actum, quam voluntatem actualem appellant. Patet id ex sententiis Augustini citatis a Magistro ex lib. 11. de Trinitate cap. 6. & ex ipsius Magistri verbis asserentis §. C. in eodem homine plures esse bonas voluntates proprios ac diversos fines habentes; qui tamen omnes referantur ad unum finem. Et §. G. ubi quaerit, utrum sit una eademque voluntas, qua quis pascere vult esurientem, & qua vult habere vitam aeternam. Quae quaestio certissimam habet responsionem, si per voluntatem potentia intelligatur, cum tamen Magister eam ut difficilem, indecisam relinquat.
Hoc igitur praemonito, ad quaestionem quam hac & 40. dist. tractat Magister, unde sit aestimanda bonitas vel malitia voluntatis, & cujuscunque actus externi ab ea procedentis, utrum ex fine, an aliunde; respondendum est, ad bonitatem voluntatis seu cujuslibet actus voluntarii, a qua nimirum simpliciter bona dicatur voluntas, tria requiri; nempe ut & finis sit bonus, & actio quae ob finem suscipitur, non sit per se mala, & ut eadem illa actio in talem finem sit ordinabilis. Bonitatem finis requiri manifestum est. Non enim poterit opus quod propter finem suscipitur, simpliciter bonum esse, si id cujus gratia sit, non sit simpliciter bonum; velut si quis det eleemosynam pauperi, ut eum abducat a fide Catholica; vel ut ipse ab hominibus laudetur. Atque huc referenda sunt quae a Magistro citantur dist. 40. ex Ambrosio lib. 1. officiorum capite 30. & ex Augustino in praefatione ad Psal. 31. quibus testimoniis significatum est, bonitatem operis praecipue attendi ex bonitate finis, quem quis operando intendit.
Requiritur deinde ut opus ipsum non sit per se malum: Quod enim tale est, bonum fieri non potest ex fine quantumlibet bono. Extenditur hoc ad omne opus aliqua lege prohibitum, tametsi positiva dumtaxat, sive divina, sive tantummodo humana. Non enim possunt pro nostro arbitrio immutari leges nobis constitutae, ut propter bonitatem finis quem intendimus, licita nobis sint, quae a legitima potestate sunt prohibita: v. g. furari non licet ut pauperis inopiam subleves; neque mentiri, ut hominem a morte liberes; neque contra edictum Principis civitatem egredi, ut damnum aliquod tuum avertas. Unde Augustinus lib. contra mendacium capite 7. Ea, inquit, quae constat esse peccata, nullo bona causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Et rursum: Cum opera ipsa per se peccata sunt, ut furta, stapra, blasphemiae, quis dicat ex causis bonis esse facienda, vel peccata non eße, vel quod absurdius est, justa peccata esse? Quis dicat, furemur divitibus, ut habeamus quod demus pauperibus? Et alia quae sequuntur in eandem sententiam, tum eodem capite, tum capite 8.
Postremo requiri diximus, ut medium quod agimus, sit in eum finem propter quem agitur, ordinabile. Cum enim alia sint majora, alia minora bona, non recte majora tanquam media ordinantur in ea quae minora sunt, tanquam in fines. Debet enim finis esse melior his quae sunt ad finem: v. g. peccat qui Deo servit, ut ab eo temporalia bona percipiat, tanquam ob finem proprium. Multo enim melior est Dei cultus quam bonorum temporalium perceptio¬
Porro ad malitiam voluntatis vel cujuslibet actus ejus sufficit, ut aliquid horum trium desit. Sicut enim bonum requirit causam integram, ita malum oritur ex singulis defectibus.
Non pugnat autem cum dicta doctrina id quod absolute a Domino dictum est Matth. 6. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, quasi inde sit consequens, si intentio sit bona, omne opus tali intentione susceptum bonum fore. Nam Chry sostomus in eum locum commentans, per oculum non intentionem, sed mentem intelligit: Mens autem simul & intellectum & voluntatem comprehendit. Itaque quicquid a mente recta proficiscitur, rectum est: Atqui mens recta non est, quae opus per se malum faciendum imperat, tametsi bono fine. Augustinus quidem lib. 4. contra Julianum capite 3. per oculum intentionem intellexit. Sed nec dicendum est intentionem illam qua opus illicitum ordinatur ad bonum finem, simpliciter bonam esse, licet bona dici posset secundum quid; quatenus videlicet finem respicit: Atque hoc est quod docent Scholastici, mala non posse fieri bono fine considerato sub ratione finiendi, quia talia non sunt quae perfectionem a fine accipere possint, licet in ipsum ordinentur; finis autem est mediorum perfectio & complementum.
On this page