Capitulum 1
Capitulum 1
Cur a sola voluntate dicatur homo bonus vel malus
QUAERIT hac dist. Magister cur potius voluntatis actus inordinatus peccatum sit, quam actus aliarum potentiarum animae, ut intellectus memoriae; item, sensus, appetitus, & facultatis motivae, si nimirum & harum actus sint inordinati. Cum qua quaestione cohaeret ista: Cur ab actu voluntatis potius dicatur homo simpliciter bonus vel malus, quam ab actibus aliarum potentiarum. Respondet Magister, hujus causam esse quia voluntatis actus est ad aliquid ! adipiscendum, vel non amittendum; qui non potest esse de malis quin sit malus, neque contra de bonis quin sit bonus. Velle enim mala malum est, sicut velle bona bonum est. Non autem ita se res habet necessario in aliis potentiis. Non enim continuo malum est, ea quae mala sunt intelligere, aut meminisse aut sensu percipere.
Ratio diversitatis duplex assignari potest. Prior, quia voluntatis actus proprius est amor, cujus ea vis est & proprietatis ut transformet amantem in amatum. Quo fit, ut qui justitiam diligit, justus sit, & qui amat mendacium, mendax sit. Unde legitur Oseae 9. Facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Et 1. Corinth. 6. Qui adharet Domino, unus spiritus est. Id autem non facit actus intelligendi, qui etsi conformet aliquo modo intellectum rei intellectae per susceptam speciem, non tamen transformat, ut simpliciter talis dicatur; non enim injustus est, qui injustitiam cognoscit & judicat; sicut nec continuo justus, qui novit quid justum sit. Posterior ratio, quia objectum voluntatis est bonum ut taleUnde si voluntas feratur in id quod vere bonum est, bona dicitur; si autem in malum oppositum, quod tantum est apparens bonum, mala dicitur. Objectum autem intellectus est verum, ut tale. Unde intellectus assentiens ei quod reipsa verum est, verus dicitur; assentiens autem falso, quod tantum est e verum apparens, falsus dicitur.
Caeterum cum intellectus falsus, ut talis, sit malus; sicut intellectus verus, ut talis, sit bonus, & similiter aliarum potentiarum actus prout circa conveniens vel inconveniens objectum versantur, eatenus boni vel mali dici possint; restat quaestio, cur proprie ab actu voluntatis homo simpliciter bonus vel malus denominetur. Respondemus hanc esse causam; quia per voluntatem homo suarum operationum dominus est, earumque liberam habet potestatem, utpote cui aliae facultates animae subjectae sint, ejusque imperio regantur. Quin & ratio est, cur sola voluntas sit capax legis, cui quidem legi sit conformis, bona est, & bonum facit hominem, sin difformis, mala est, & hominem malum constituit.
Neque vero tamen ita solus actus voluntatis peccatum est, ut non etiam aliarum potentiarum actus aliquando sint peccata. Nam & cogitare quod non oportet, & falsa credere & noxia reminisci, & videre quod non licet, & carnali voluptate delectari, & quaecunque contra legem per membra corporis fiunt, peccata sunt; quae tamen omnia aliarum potentiarum sunt actus. Sed quatenus illae potentiae subsunt impe rio voluntatis, hactenus etiam earum actus voluntarii dicuntur, non ut eliciti a voluntate, sed ut imperati, idque vel expresse vel interpretative. Quo in genere etiam sunt debitorum actuum omissiones voluntariae, quales notat Scriptura Job. 21. Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Et Psal. 35. Noluit intelligere ut bene ageret.
On this page