Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quo sensu homo peccator naturaliter dicatur velle bonum

§. 2. Quo sensu homo peccator naturaliter dicatur velle bonum.

QUatuor modis intelligi potest, quod ex commentario Ambrosiano in epist. ad Rom. dicit Magister, hominem subjectum peccato naturaliter velle bonum. Primo, propter substantiam actus, quae in omni peccato semper bona est. Secundo, plopter generale objectum voluntatis, quod est bonum ut tale; licet non semper bonum simpliciter, sed saepenumero apparens tantum. Nemo enim respiciuns ad malum operatur, ut ait Dionysius lib. de divinis nominibus. Tertio, quia homo in bona & recta voluntate conditus est, ideóque non inepte dicitur naturaliter bonum velle, juxta eum modum quo id naturale dicitur, quod cuique in sua creatione attributum est. Quartus modus est, quo quis velle dicitur bonum propter inclinationes seu impulsus quosdam voluntatis ad bonum, qui sequuntur generalem illam eamque imperfectam & confusam boni cognitionem homini naturaliter insitam, atque in eo relictam post peccatum; quae ex se nata est voluntatem aliquo usque movere & impellere ad illud bonum, quod ita cognoscitur. Hujusmodi sunt, beatitudinem amandam esse, miseriam fugiendam, veritati assentiendum., honestum amplectendum, imo & quaedam magis particularia, ut Deum colendum, parentibus obediendum, benefactores diligendos, & similia,

Haec porro habitualis cognitio menti impressa, varie ab authoribus nuncupatur, ut conscientia, conscientiae dictamen, lex naturalis, scintilla rationis, συυτήρησης, tametsi conscientiam a synderesi quidam subtiliter magis quam ex certa ratione distinguant. Generaliter enim per utramque significata est apud authores vetustos ea pars animae, quae boni cognitionem retinens ad ipsum sequendum impellit, vitiisque & corruptioni rationalis naturae resistit. Quae quidem notitia nec in damnatis extinguitur, de quibus propter perpetuum conscientiae remorsum dictum est, quod vermis eorum non moritur. Unde Hieronymus scribens in Ezechielis 1. ad illud: Et scintillae quasi aspectus aeris candentis. Ea, inquit, quam Graeci vocant συντήρησιν, scintilla conscientiae, in Cain quoque pectore postquam ejectus est de paradiso, non extinguitur; & qua victi voluptatibus, vel furore, ipsaque interdum rationiselecepti similitudine, nos peccare sentimus. Hanc & ille in se agnovit, quae dixit:

Video meliora proboque, deteriora sequor. Quo versu & intellectus id quod bonum est cognoscens, & voluntas eidem bono aliquosque affecta, & eadem voluntas malum oppositum deliberate sequens, breviter simul & argute significata est.

Quod autem Hieronymus loco jam citato paulo infra dicit; hanc quoque ipsam conscientiam juxta id quod in Proverbiis cap. 18. scriptum est, Impius cum venerit in profundum peccatorum contemnit, praecipitari apud quosdam & suum locum amittere; non propterea dictum, quod aliquando extinguatur penitus haec rationis scintilla in homine, sed quod ab actu suo, qui est incitare ad bonum, interdum propter magnam malitiam vel caecitatem hominis impeditur; idque vel ad tempus, ut contingit in hac vita; vel in perpetuum, ut fit in damnatis, in quibus conscientia seu synderesis non alium habet usum, quam quod assidue obmurmuret contra malum, atque hoc pacto animum velut pungat & mordeat, unde & actus ejus remorsus conscientiae vocatur. Haec autem obmurmuratio tantum poenae rationem in illis habet, non etiam justitiae, bonive moralis. Porro nonnulla huc pertinentia supra quoque a nobis dicta sunt ad dist. 24. hujus libri, ubi quaerebatur, an peccatis actualibus laedatur bonum naturae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2