Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

An sint aliqua opera externa per se mala

IN DISTINCTIONEM QUADRAGESIMAM. §. unicus. An sint aliqua opera externa per se mala.

QUONIAM principali quaestioni hujus, distinctionis, utrum videlicet actus excteriores ex solo fine bonitatem, vel malitiam sortiantur, satisfactum est per ea quae dicta sunt distinct. 38. paucis expediemus aliam huic connexam & subservientem quaestionem; anvidelicet aliqui sint actus exteriores ita per se mali, ut nullo modo, nullo casu, nulla intentione bene fieri possint. Si enim tales quidam reperiuntur, jam ex his quae ad dist. 38. diximus, perspicuum est bonitatem finis seu intentionis non sufficere ad statuendam omnium exteriorum actuum bonitatem. Si autem nulli sunt tales, nihil vetabit ex fine omnem actum externum bonum effici posse. Et quidem ut refert Magister §. B. Quibusdam visum est omnes actus esse indifferentes, ut nec boni nec mali per se sint, sed quisque ex intentione vel bonus vel malus. Quorum opinione consequenter ex solo fine quilibet actus bonitatem vel malitiam accipit. Huic opinioni etiam Scholasticorum doctorum nonnulli subscripserunt.

Ut igitur ad propositam quaestionem respondeamus, supponendum hoc loco ut certum & indubitatum, quosdam interiores actus voluntatis per se malos esse, sic ut nulla vel finis vel alterius modi circunstantia eos bonos aut licitos efficere possit; ut Deum odisse, nolle Deo credere, velle mentiri, alienum concupiscere. Hujus autem probatio tum ex lege aeterna Dei, qua talia prohibentur, tum ex decalogo qui est declaratio quaedam legis aeternae, satis est manifesta. Constat enim aeternam Dei legem immutabilem esse, ideóque decalogi praecepta nullo casu admittere dispensationem, qua parte continent explicationem legis aeternae.

Hoc igitur de actibus internis constituto, quod ad exteriores actus attinet, cum distinctione respondendum. Aut enim quod exterius fit ab homine, consideratur secundum se tantum, & non ut ab interiori voluntatis actu procedit & unum cum eo moralem actum constituit. Qua consideratione exterior actus per se neque bonus est unquam, neque malus. Nam si ab eo separes voluntatem, nihil in se habet, quo sit legi Dei conformis, aut difformis, cum lex non sit posita nisi voluntati.

Aut idipsum externum opus consideratur quatenus ab interiori voluntatis actu procedit, & unum morale opus cum eo constituit. Qua consideratione certum est quaedam externa opera esse per se mala; ea nimirum omnia quae decalogo prohibentur, ut Diis alienis sacrificare, pejerare, furari, falsum testimonium dicere, aliaque ejusmodi. Ac de his praecipue intelligenda D. Augustini disputatio in lib. contra mendacium capite 7. & 8. ubi docet ea quae constat. esse peccata, nullo quasi bono fine esse facienda. Doclarat enim se loqui de operibus, quae per se peccata sunt. Potest nihilominus ejus doctrina, quem admodum supra admonuimus, etiam ad ea extendi, quae ideo tantum peccata sunt, quia prohibita vel divina vel humana lege; stante enim tali prohibitione, talia opera nullo fine bene fieri possint. Neque continuo bonitas finis efficere valet, ut positiva talis prohibitio esset, ne quidem in legibus humanis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1